Encontrados 341 resultados para: Spiritus

  • Dextera igitur Dei exaltatus, et promissione Spiritus Sancti accepta a Patre, effudit hunc, quem vos videtis et auditis. (Actus Apostolorum 2, 33)

  • Petrus vero ad illos: Pœnitentiam, inquit, agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Jesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum: et accipietis donum Spiritus Sancti. (Actus Apostolorum 2, 38)

  • et nos sumus testes horum verborum, et Spiritus Sanctus, quem dedit Deus omnibus obedientibus sibi. (Actus Apostolorum 5, 32)

  • Multi enim eorum qui habebant spiritus immundos, clamantes voce magna exibant. Multi autem paralytici et claudi curati sunt. (Actus Apostolorum 8, 7)

  • Cum vidisset autem Simon quia per impositionem manus Apostolorum daretur Spiritus Sanctus, obtulit eis pecuniam, (Actus Apostolorum 8, 18)

  • Dixit autem Spiritus Philippo: Accede, et adjunge te ad currum istum. (Actus Apostolorum 8, 29)

  • Cum autem ascendissent de aqua, Spiritus Domini rapuit Philippum, et amplius non vidit eum eunuchus. Ibat autem per viam suam gaudens. (Actus Apostolorum 8, 39)

  • Ecclesia quidem per totam Judæam, et Galilæam, et Samariam habebat pacem, et ædificabatur ambulans in timore Domini, et consolatione Sancti Spiritus replebatur. (Actus Apostolorum 9, 31)

  • Petro autem cogitante de visione, dixit Spiritus ei: Ecce viri tres quærunt te. (Actus Apostolorum 10, 19)

  • Adhuc loquente Petro verba hæc, cecidit Spiritus Sanctus super omnes qui audiebant verbum. (Actus Apostolorum 10, 44)

  • Et obstupuerunt ex circumcisione fideles qui venerant cum Petro, quia et in nationes gratia Spiritus Sancti effusa est. (Actus Apostolorum 10, 45)

  • Dixit autem Spiritus mihi ut irem cum illis, nihil hæsitans. Venerunt autem mecum et sex fratres isti, et ingressi sumus in domum viri. (Actus Apostolorum 11, 12)


“Pense em Jesus flagelado por amor a você, e ofereça com generosidade um sacrifício a Ele”. São Padre Pio de Pietrelcina