Encontrados 1870 resultados para: Spe
Vidisti hominem sapientem sibi videri? magis illo spem habebit insipiens. (Liber Proverbiorum 26, 12)
Astutus videns malum, absconditus est: parvuli transeuntes sustinuerunt dispendia. (Liber Proverbiorum 27, 12)
Qui se jactat et dilatat, jurgia concitat ; qui vero sperat in Domino sanabitur. (Liber Proverbiorum 28, 25)
Vidisti hominem velocem ad loquendum? stultitia magis speranda est quam illius correptio. (Liber Proverbiorum 29, 20)
Qui timet hominem cito corruet ; qui sperat in Domino sublevabitur. (Liber Proverbiorum 29, 25)
Omnis sermo Dei ignitus: clypeus est sperantibus in se. (Liber Proverbiorum 30, 5)
Homini bono in conspectu suo dedit Deus sapientiam, et scientiam, et lætitiam ; peccatori autem dedit afflictionem et curam superfluam, ut addat, et congreget, et tradat ei qui placuit Deo ; sed et hoc vanitas est, et cassa sollicitudo mentis. (Liber Ecclesiastes 2, 26)
Considera opera Dei, quod nemo possit corrigere quem ille despexerit. (Liber Ecclesiastes 7, 14)
Mane semina semen tuum, et vespere ne cesset manus tua: quia nescis quid magis oriatur, hoc aut illud ; et si utrumque simul, melius erit. (Liber Ecclesiastes 11, 6)
ficus protulit grossos suos ; vineæ florentes dederunt odorem suum. Surge, amica mea, speciosa mea, et veni: (Canticum Canticorum 2, 13)
Crura illius columnæ marmoreæ quæ fundatæ sunt super bases aureas. Species ejus ut Libani, electus ut cedri. (Canticum Canticorum 5, 15)
Morte turpissima condemnemus eum ; erit enim ei respectus ex sermonibus illius. (Liber Sapientiae 2, 20)