Encontrados 1870 resultados para: Spe
quando cubant in antris, et in specubus insidiantur? (Liber Iob 38, 40)
Circumda tibi decorem, et in sublime erigere, et esto gloriosus, et speciosis induere vestibus. (Liber Iob 40, 5)
Disperge superbos in furore tuo, et respiciens omnem arrogantem humilia. (Liber Iob 40, 6)
Ecce spes ejus frustrabitur eum, et videntibus cunctis præcipitabitur. (Liber Iob 40, 28)
Non sunt autem inventæ mulieres speciosæ sicut filiæ Job in universa terra: deditque eis pater suus hæreditatem inter fratres earum. (Liber Iob 42, 15)
Et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo: et folium ejus non defluet ; et omnia quæcumque faciet prosperabuntur. (Liber Psalmorum 1, 3)
Sacrificate sacrificium justitiæ, et sperate in Domino. Multi dicunt: Quis ostendit nobis bona? (Liber Psalmorum 4, 6)
quoniam tu, Domine, singulariter in spe constituisti me. (Liber Psalmorum 4, 10)
Domine, deduc me in justitia tua: propter inimicos meos dirige in conspectu tuo viam meam. (Liber Psalmorum 5, 9)
Et lætentur omnes qui sperant in te ; in æternum exsultabunt, et habitabis in eis. Et gloriabuntur in te omnes qui diligunt nomen tuum, (Liber Psalmorum 5, 12)
Domine Deus meus, in te speravi ; salvum me fac ex omnibus persequentibus me, et libera me: (Liber Psalmorum 7, 2)
Et sperent in te qui noverunt nomen tuum, quoniam non dereliquisti quærentes te, Domine. (Liber Psalmorum 9, 11)