Encontrados 49 resultados para: Soror

  • Vivo ego, dicit Dominus Deus, quia non fecit Sodoma soror tua, ipsa et filiæ ejus, sicut fecisti tu et filiæ tuæ. (Prophetia Ezechielis 16, 48)

  • Et soror tua Sodoma et filiæ ejus revertentur ad antiquitatem suam, et Samaria et filiæ ejus revertentur ad antiquitatem suam, et tu et filiæ tuæ revertemini ad antiquitatem vestram. (Prophetia Ezechielis 16, 55)

  • Non fuit autem Sodoma soror tua audita in ore tuo in die superbiæ tuæ, (Prophetia Ezechielis 16, 56)

  • Nomina autem earum, Oolla major, et Ooliba soror ejus minor: et habui eas, et pepererunt filios et filias. Porro earum nomina, Samaria Oolla, et Jerusalem Ooliba. (Prophetia Ezechielis 23, 4)

  • Quod cum vidisset soror ejus Ooliba, plus quam illa insanivit libidine, et fornicationem suam super fornicationem sororis suæ: (Prophetia Ezechielis 23, 11)

  • Quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei, qui in cælis est, ipse meus frater, et soror, et mater est. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 50)

  • Qui enim fecerit voluntatem Dei, hic frater meus, et soror mea, et mater est. (Evangelium secundum Marcum 3, 35)

  • et huic erat soror nomine Maria, quæ etiam sedens secus pedes Domini, audiebat verbum illius. (Evangelium secundum Lucam 10, 39)

  • Martha autem satagebat circa frequens ministerium: quæ stetit, et ait: Domine, non est tibi curæ quod soror mea reliquit me solam ministrare? dic ergo illi ut me adjuvet. (Evangelium secundum Lucam 10, 40)

  • Ait Jesus: Tollite lapidem. Dicit ei Martha, soror ejus qui mortuus fuerat: Domine, jam fœtet, quatriduanus est enim. (Evangelium secundum Ioannem 11, 39)

  • Stabant autem juxta crucem Jesu mater ejus, et soror matris ejus, Maria Cleophæ, et Maria Magdalene. (Evangelium secundum Ioannem 19, 25)

  • Quod si infidelis discedit, discedat: non enim servituti subjectus est frater, aut soror in hujusmodi: in pace autem vocavit nos Deus. (Epistula I ad Corinthios 7, 15)


“Que Jesus reine sempre soberano no seu coração e o faça cada vez mais digno de seus divinos dons.” São Padre Pio de Pietrelcina