Encontrados 258 resultados para: Solium Ignem Mari Vitrum Iustitiae
A voce ruinæ eorum commota est terra ; clamor in mari Rubro auditus est vocis ejus. (Liber Ieremiae 49, 21)
Ad Damascum. Confusa est Emath et Arphad, quia auditum pessimum audierunt: turbati sunt in mari ; præ sollicitudine quiescere non potuit. (Liber Ieremiae 49, 23)
Et succendam ignem in muro Damasci, et devorabit mœnia Benadad. (Liber Ieremiae 49, 27)
Et ponam solium meum in Ælam, et perdam inde reges et principes, ait Dominus. (Liber Ieremiae 49, 38)
Et cadet superbus, et corruet, et non erit qui suscitet eum: et succendam ignem in urbibus ejus, et devorabit omnia in circuitu ejus. (Liber Ieremiae 50, 32)
Hæc dicit Dominus exercituum: Murus Babylonis ille latissimus suffossione suffodietur, et portæ ejus excelsæ igni comburentur, et labores populorum ad nihilum, et gentium in ignem erunt, et disperibunt. (Liber Ieremiae 51, 58)
Mem. De excelso misit ignem in ossibus meis, et erudivit me: expandit rete pedibus meis, convertit me retrorsum ; posuit me desolatam, tota die mœrore confectam. (Lamentationes 1, 13)
Ghimel. Confregit in ira furoris sui omne cornu Israël ; avertit retrorsum dexteram suam a facie inimici, et succendit in Jacob quasi ignem flammæ devorantis in gyro. (Lamentationes 2, 3)
Daleth. Tetendit arcum suum quasi inimicus, firmavit dexteram suam quasi hostis, et occidit omne quod pulchrum erat visu in tabernaculo filiæ Sion ; effudit quasi ignem indignationem suam. (Lamentationes 2, 4)
Caph. Complevit Dominus furorem suum, effudit iram indignationis suæ: et succendit ignem in Sion, et devoravit fundamenta ejus. (Lamentationes 4, 11)
Tu autem, Domine, in æternum permanebis, solium tuum in generationem et generationem. (Lamentationes 5, 19)
Cumque præcepisset viro qui indutus erat lineis, dicens: Sume ignem de medio rotarum quæ sunt inter cherubim: ingressus ille stetit juxta rotam. (Prophetia Ezechielis 10, 6)