Encontrados 2806 resultados para: Sit
Apud vos autem forsitan manebo, vel etiam hiemabo: ut vos me deducatis quocumque iero. (Epistula I ad Corinthios 16, 6)
Nolo enim vos modo in transitu videre, spero enim me aliquantulum temporis manere apud vos, si Dominus permiserit. (Epistula I ad Corinthios 16, 7)
Si autem venerit Timotheus, videte ut sine timore sit apud vos: opus enim Domini operatur, sicut et ego. (Epistula I ad Corinthios 16, 10)
ut et vos subditi sitis ejusmodi, et omni cooperanti, et laboranti. (Epistula I ad Corinthios 16, 16)
Si quis non amat Dominum nostrum Jesum Christum, sit anathema, Maran Atha. (Epistula I ad Corinthios 16, 22)
ut spes nostra firma sit pro vobis: scientes quod sicut socii passionum estis, sic eritis et consolationis. (Epistula II ad Corinthios 1, 7)
Cum ergo hoc voluissem, numquid levitate usus sum? aut quæ cogito, secundum carnem cogito, ut sit apud me Est et Non? (Epistula II ad Corinthios 1, 17)
Ideo enim et scripsi, ut cognoscam experimentum vestrum, an in omnibus obedientes sitis. (Epistula II ad Corinthios 2, 9)
sed usque in hodiernum diem, cum legitur Moyses, velamen positum est super cor eorum. (Epistula II ad Corinthios 3, 15)
Habemus autem thesaurum istum in vasis fictilibus: ut sublimitas sit virtutis Dei, et non ex nobis. (Epistula II ad Corinthios 4, 7)
Omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis, prout gessit, sive bonum, sive malum. (Epistula II ad Corinthios 5, 10)
sed in omnibus exhibeamus nosmetipsos sicut Dei ministros in multa patientia, in tribulationibus, in necessitatibus, in angustiis, (Epistula II ad Corinthios 6, 4)
