Encontrados 2806 resultados para: Sit
Petrus vero sedebat foris in atrio: et accessit ad eum una ancilla, dicens: Et tu cum Jesu Galilæo eras. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 69)
Et projectis argenteis in templo, recessit: et abiens laqueo se suspendit. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 5)
Sedente autem illo pro tribunali, misit ad eum uxor ejus, dicens: Nihil tibi, et justo illi: multa enim passa sum hodie per visum propter eum. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 19)
Tunc dimisit illis Barabbam: Jesum autem flagellatum tradidit eis ut crucifigeretur. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 26)
Jesus autem iterum clamans voce magna, emisit spiritum. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 50)
hic accessit ad Pilatum, et petiit corpus Jesu. Tunc Pilatus jussit reddi corpus. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 58)
Non est hic: surrexit enim, sicut dixit: venite, et videte locum ubi positus erat Dominus. (Evangelium secundum Matthaeum 28, 6)
Et processit rumor ejus statim in omnem regionem Galilææ. (Evangelium secundum Marcum 1, 28)
Et accedens elevavit eam, apprehensa manu ejus: et continuo dimisit eam febris, et ministrabat eis. (Evangelium secundum Marcum 1, 31)
Et cum dixisset, statim discessit ab eo lepra, et mundatus est. (Evangelium secundum Marcum 1, 42)
Et ait illis: Numquam legistis quid fecerit David, quando necessitatem habuit, et esuriit ipse, et qui cum eo erant? (Evangelium secundum Marcum 2, 25)
quomodo introivit in domum Dei sub Abiathar principe sacerdotum, et panes propositionis manducavit, quos non licebat manducare, nisi sacerdotibus, et dedit eis qui cum eo erant? (Evangelium secundum Marcum 2, 26)