Encontrados 2806 resultados para: Sit
Et nunc transplantata est in desertum, in terra invia et sitienti. (Prophetia Ezechielis 19, 13)
Et dedi eum ad levigandum, ut teneatur manu: iste exacutus est gladius, et iste limatus est, ut sit in manu interficientis. (Prophetia Ezechielis 21, 11)
et unusquisque in uxorem proximi sui operatus est abominationem, et socer nurum suam polluit nefarie: frater sororem suam, filiam patris sui, oppressit in te. (Prophetia Ezechielis 22, 11)
Prophetæ autem ejus liniebant eos absque temperamento, videntes vana, et divinantes eis mendacium, dicentes: Hæc dicit Dominus Deus: cum Dominus non sit locutus. (Prophetia Ezechielis 22, 28)
Et quæsivi de eis virum qui interponeret sepem, et staret oppositus contra me pro terra, ne dissiparem eam: et non inveni. (Prophetia Ezechielis 22, 30)
insanivit super eos concupiscentia oculorum suorum, et misit nuntios ad eos in Chaldæam. (Prophetia Ezechielis 23, 16)
Denudavit quoque fornicationes suas, et discooperuit ignominiam suam: et recessit anima mea ab ea, sicut recesserat anima mea a sorore ejus: (Prophetia Ezechielis 23, 18)
Et visitasti scelus adolescentiæ tuæ, quando subacta sunt in Ægypto ubera tua, et confractæ sunt mammæ pubertatis tuæ. (Prophetia Ezechielis 23, 21)
Sanguis enim ejus in medio ejus est ; super limpidissimam petram effudit illum: non effudit illum super terram, ut possit operiri pulvere. (Prophetia Ezechielis 24, 7)
Congere ossa, quæ igne succendam: consumentur carnes, et coquetur universa compositio, et ossa tabescent. (Prophetia Ezechielis 24, 10)
Ingemisce tacens: mortuorum luctum non facies: corona tua circumligata sit tibi, et calceamenta tua erunt in pedibus tuis: nec amictu ora velabis, nec cibos lugentium comedes. (Prophetia Ezechielis 24, 17)
filiis orientis cum filiis Ammon, et dabo eam in hæreditatem, ut non sit ultra memoria filiorum Ammon in gentibus. (Prophetia Ezechielis 25, 10)