Encontrados 2806 resultados para: Sit
Propter ipsum confirmatus est itineris finis, et in sermone ejus composita sunt omnia. (Liber Ecclesiasticus 43, 28)
Testamenta sæculi posita sunt apud illum, ne deleri possit diluvio omnis caro. (Liber Ecclesiasticus 44, 19)
Agnovit eum in benedictionibus suis, et dedit illi hæreditatem, et divisit illi partem in tribubus duodecim. (Liber Ecclesiasticus 44, 26)
Glorificavit illum in conspectu regum, et jussit illi coram populo suo, et ostendit illi gloriam suam. (Liber Ecclesiasticus 45, 3)
Fecit illis monstra, et consumpsit illos in flamma ignis. (Liber Ecclesiasticus 45, 24)
Et addidit Aaron gloriam, et dedit illi hæreditatem, et primitias frugum terræ divisit illi. (Liber Ecclesiasticus 45, 25)
Ideo statuit illi testamentum pacis, principem sanctorum et gentis suæ, ut sit illi et semini ejus sacerdotii dignitas in æternum. (Liber Ecclesiasticus 45, 30)
Et dedit Dominus ipsi Caleb fortitudinem, et usque in senectutem permansit illi virtus, ut ascenderet in excelsum terræ locum, et semen ipsius obtinuit hæreditatem, (Liber Ecclesiasticus 46, 11)
ut sit memoria illorum in benedictione, et ossa eorum pullulent de loco suo: (Liber Ecclesiasticus 46, 14)
Cum leonibus lusit quasi cum agnis, et in ursis similiter fecit sicut in agnis ovium, in juventute sua. (Liber Ecclesiasticus 47, 3)
In diebus ipsius ascendit Sennacherib, et misit Rabsacen, et sustulit manum suam contra illos: et extulit manum suam in Sion, et superbus factus est potentia sua. (Liber Ecclesiasticus 48, 20)
Memoria Josiæ in compositionem odoris facta opus pigmentarii. (Liber Ecclesiasticus 49, 1)