Encontrados 2806 resultados para: Sit
Est enim hæc speciosior sole, et super omnem dispositionem stellarum: luci comparata, invenitur prior. (Liber Sapientiae 7, 29)
Generositatem illius glorificat, contubernium habens Dei ; sed et omnium Dominus dilexit illam. (Liber Sapientiae 8, 3)
Mitte illam de cælis sanctis tuis, et a sede magnitudinis tuæ, ut mecum sit et mecum laboret, ut sciam quid acceptum sit apud te: (Liber Sapientiae 9, 10)
Ab hac ut recessit injustus in ira sua, per iram homicidii fraterni deperiit. (Liber Sapientiae 10, 3)
Inimicos autem illorum demersit in mare, et ab altitudine inferorum eduxit illos. Ideo justi tulerunt spolia impiorum, (Liber Sapientiae 10, 19)
Sitierunt, et invocaverunt te, et data est illis aqua de petra altissima, et requies sitis de lapide duro. (Liber Sapientiae 11, 4)
ostendens per sitim quæ tunc fuit, quemadmodum tuos exaltares, et adversarios illorum necares. (Liber Sapientiae 11, 9)
Quem enim in expositione prava projectum deriserunt, in finem eventus mirati sunt, non similiter justis sitientes. (Liber Sapientiae 11, 15)
Sed et ab initio cum perirent superbi gigantes, spes orbis terrarum ad ratem confugiens, remisit sæculo semen nativitatis quæ manu tua erat gubernata. (Liber Sapientiae 14, 6)
Initium enim fornicationis est exquisitio idolorum, et adinventio illorum corruptio vitæ est: (Liber Sapientiae 14, 12)
Ille enim, volens placere illi qui se assumpsit, elaboravit arte sua ut similitudinem in melius figuraret. (Liber Sapientiae 14, 19)
Sed et figulus mollem terram premens, laboriose fingit ad usus nostros unumquodque vas ; et de eodem luto fingit quæ munda sunt in usum vasa, et similiter quæ his sunt contraria: horum autem vasorum quis sit usus, judex est figulus. (Liber Sapientiae 15, 7)