Encontrados 2806 resultados para: Sit
Nunc autem senui: sed estote loco meo, et fratres mei, et egressi pugnate pro gente nostra: auxilium vero de cælo vobiscum sit. (Liber I Maccabaeorum 16, 3)
Et divisit populum et equites in medio peditum: erat autem equitatus adversariorum copiosus nimis. (Liber I Maccabaeorum 16, 7)
Et scripsit hæc Ptolemæus, et misit regi ut mitteret ei exercitum in auxilium, et traderet ei regionem, et civitates eorum, et tributa. (Liber I Maccabaeorum 16, 18)
Et misit alios in Gazaram tollere Joannem: et tribunis misit epistolas, ut venirent ad se, et daret eis argentum, et aurum, et dona. (Liber I Maccabaeorum 16, 19)
Et alios misit occupare Jerusalem et montem templi. (Liber I Maccabaeorum 16, 20)
Et præcurrens quidam, nuntiavit Joanni in Gazara quia periit pater ejus et fratres ejus, et quia misit te quoque interfici. (Liber I Maccabaeorum 16, 21)
Et cetera sermonum Joannis, et bellorum ejus, et bonarum virtutum, quibus fortiter gessit, et ædificii murorum, quos exstruxit, et rerum gestarum ejus: (Liber I Maccabaeorum 16, 23)
Regnante Demetrio, anno centesimo sexagesimo nono, nos Judæi scripsimus vobis in tribulatione et impetu qui supervenit nobis in istis annis, ex quo recessit Jason a sancta terra, et a regno. (Liber II Maccabaeorum 1, 7)
Cum autem præterissent anni multi, et placuit Deo ut mitteretur Nehemias a rege Persidis, nepotes sacerdotum illorum qui absconderant, misit ad requirendum ignem: et sicut narraverunt nobis, non invenerunt ignem, sed aquam crassam. (Liber II Maccabaeorum 1, 20)
Et jussit eos haurire, et afferre sibi: et sacrificia quæ imposita erant, jussit sacerdos Nehemias aspergi ipsa aqua: et ligna, et quæ erant superposita. (Liber II Maccabaeorum 1, 21)
Utque hoc factum est, et tempus affuit quo sol refulsit, qui prius erat in nubilo, accensus est ignis magnus, ita ut omnes mirarentur. (Liber II Maccabaeorum 1, 22)
Cum autem consumptum esset sacrificium, ex residua aqua Nehemias jussit lapides majores perfundi. (Liber II Maccabaeorum 1, 31)