Encontrados 1188 resultados para: Sin
Unusquisque fratrem suum non coarctabit, singuli in calle suo ambulabunt ; sed et per fenestras cadent, et non demolientur. (Prophetia Ioel 2, 8)
Hæc dicit Dominus: Super tribus sceleribus Tyri, et super quatuor non convertam eum, eo quod concluserint captivitatem perfectam in Idumæa, et non sint recordati fœderis fratrum. (Prophetia Amos 1, 9)
qui convertitis in absinthium judicium, et justitiam in terra relinquitis): (Prophetia Amos 5, 7)
Numquid currere queunt in petris equi, aut arari potest in bubalis? quoniam convertistis in amaritudinem judicium, et fructum justitiæ in absinthium. (Prophetia Amos 6, 13)
Quomodo enim bibistis super montem sanctum meum, bibent omnes gentes jugiter: et bibent, et absorbebunt, et erunt quasi non sint. (Prophetia Abdiae 1, 16)
et ego non parcam Ninive, civitati magnæ, in qua sunt plus quam centum viginti millia hominum qui nesciunt quid sit inter dexteram et sinistram suam, et jumenta multa? (Prophetia Ionae 4, 11)
Nolite credere amico, et nolite confidere in duce: ab ea quæ dormit in sinu tuo custodi claustra oris tui. (Prophetia Michaeae 7, 5)
Plures fecisti negotiationes tuas quam stellæ sint cæli ; bruchus expansus est, et avolavit. (Prophetia Nahum 3, 16)
Et dixi: Quid sunt isti, domine mi? Et dixit ad me angelus qui loquebatur in me: Ego ostendam tibi quid sint hæc. (Prophetia Zachariae 1, 9)
Et dixi: Quid isti veniunt facere? Qui ait, dicens: Hæc sunt cornua quæ ventilaverunt Judam per singulos viros, et nemo eorum levavit caput suum: et venerunt isti deterrere ea, ut dejiciant cornua gentium, quæ levaverunt cornu super terram Juda ut dispergerent eam. (Prophetia Zachariae 1, 21)
Et duæ olivæ super illud: una a dextris lampadis, et una a sinistris ejus. (Prophetia Zachariae 4, 3)
Et respondi, et dixi ad eum: Quid sunt duæ olivæ istæ, ad dexteram candelabri, et ad sinistram ejus? (Prophetia Zachariae 4, 11)
