Encontrados 213 resultados para: Simul

  • Confusi sunt, et erubuerunt omnes: simul abierunt in confusionem fabricatores errorum. (Liber Isaiae 45, 16)

  • Congregamini, et venite, et accedite simul qui salvati estis ex gentibus: nescierunt qui levant lignum sculpturæ suæ, et rogant deum non salvantem. (Liber Isaiae 45, 20)

  • Annuntiate, et venite, et consiliamini simul. Quis auditum fecit hoc ab initio, ex tunc prædixit illud? numquid non ego Dominus, et non est ultra deus absque me? Deus justus, et salvans non est præter me. (Liber Isaiae 45, 21)

  • Contabuerunt, et contrita sunt simul ; non potuerunt salvare portantem, et anima eorum in captivitatem ibit. (Liber Isaiae 46, 2)

  • Manus quoque mea fundavit terram, et dextera mea mensa est cælos ; ego vocabo eos, et stabunt simul. (Liber Isaiae 48, 13)

  • Juxta est qui justificat me ; quis contradicet mihi? Stemus simul ; quis est adversarius meus? accedat ad me. (Liber Isaiae 50, 8)

  • Vox speculatorum tuorum: levaverunt vocem, simul laudabunt, quia oculo ad oculum videbunt cum converterit Dominus Sion. (Liber Isaiae 52, 8)

  • Gaudete, et laudate simul, deserta Jerusalem, quia consolatus est Dominus populum suum ; redemit Jerusalem. (Liber Isaiae 52, 9)

  • Gloria Libani ad te veniet, abies, et buxus, et pinus simul ad ornandum locum sanctificationis meæ ; et locum pedum meorum glorificabo. (Liber Isaiae 60, 13)

  • Iniquitates vestras, et iniquitates patrum vestrorum simul, dicit Dominus ; qui sacrificaverunt super montes, et super colles exprobraverunt mihi ; et remetiar opus eorum primum in sinu eorum. (Liber Isaiae 65, 7)

  • Lupus et agnus pascentur simul, leo et bos comedent paleas, et serpenti pulvis panis ejus. Non nocebunt, neque occident in omni monte sancto meo, dicit Dominus. (Liber Isaiae 65, 25)

  • Quis audivit umquam tale? et quis vidit huic simile? numquid parturiet terra in die una, aut parietur gens simul, quia parturivit et peperit Sion filios suos? (Liber Isaiae 66, 8)


“É doce o viver e o penar para trazer benefícios aos irmãos e para tantas almas que, vertiginosamente, desejam se justificar no mal, a despeito do Bem Supremo.” São Padre Pio de Pietrelcina