Encontrados 203 resultados para: Sermo

  • Spiritus Domini locutus est per me, et sermo ejus per linguam meam. (Liber II Samuelis 23, 2)

  • Obtinuit autem sermo regis verba Joab et principum exercitus: egressusque est Joab et principes militum a facie regis, ut numerarent populum Israël. (Liber II Samuelis 24, 4)

  • Surrexit itaque David mane, et sermo Domini factus est ad Gad prophetam et videntem David, dicens: (Liber II Samuelis 24, 11)

  • Et sermo ei cum Joab filio Sarviæ, et cum Abiathar sacerdote, qui adjuvabant partes Adoniæ. (Liber I Regum 1, 7)

  • Addiditque : Sermo mihi est ad te. Cui ait : Loquere. Et ille : (Liber I Regum 2, 14)

  • Ejecit ergo Salomon Abiathar ut non esset sacerdos Domini, ut impleretur sermo Domini quem locutus est super domum Heli in Silo. (Liber I Regum 2, 27)

  • Dixitque Semei regi : Bonus sermo : sicut locutus est dominus meus rex, sic faciet servus tuus. Habitavit itaque Semei in Jerusalem diebus multis. (Liber I Regum 2, 38)

  • Et mittens vocavit eum, dixitque illi : Nonne testificatus sum tibi per Dominum, et prædixi tibi : Quacumque die egressus ieris huc et illuc, scito te esse moriturum : et respondisti mihi : Bonus sermo, quem audivi ? (Liber I Regum 2, 42)

  • Placuit ergo sermo coram Domino, quod Salomon postulasset hujuscemodi rem. (Liber I Regum 3, 10)

  • Et factus est sermo Domini ad Salomonem, dicens : (Liber I Regum 6, 11)

  • Benedictus Dominus, qui dedit requiem populo suo Israël, juxta omnia quæ locutus est : non cecidit ne unus quidem sermo ex omnibus bonis quæ locutus est per Moysen servum suum. (Liber I Regum 8, 56)

  • Et docuit eam Salomon omnia verba quæ proposuerat : non fuit sermo qui regem posset latere, et non responderet ei. (Liber I Regum 10, 3)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.” São Padre Pio de Pietrelcina