Encontrados 203 resultados para: Sermo

  • Eadem hora sermo completus est super Nabuchodonosor, et ex hominibus abjectus est, et fœnum ut bos comedit, et rore cæli corpus ejus infectum est, donec capilli ejus in similitudinem aquilarum crescerent, et ungues ejus quasi avium. (Prophetia Danielis 4, 30)

  • Et accedentes locuti sunt regi super edicto: Rex, numquid non constituisti ut omnis homo qui rogaret quemquam de diis et hominibus usque ad dies triginta, nisi te, rex, mitteretur in lacum leonum? Ad quos respondens rex, ait: Verus est sermo juxta decretum Medorum atque Persarum, quod prævaricari non licet. (Prophetia Danielis 6, 12)

  • anno uno regni ejus, ego Daniel intellexi in libris numerum annorum, de quo factus est sermo Domini ad Jeremiam prophetam, ut complerentur desolationis Jerusalem septuaginta anni. (Prophetia Danielis 9, 2)

  • Ab exordio precum tuarum egressus est sermo: ego autem veni ut indicarem tibi, quia vir desideriorum es: tu ergo animadverte sermonem, et intellige visionem. (Prophetia Danielis 9, 23)

  • Postquam autem senes locuti sunt, erubuerunt servi vehementer, quia numquam dictus fuerat sermo hujuscemodi de Susanna. Et facta est dies crastina. (Prophetia Danielis 13, 27)

  • Et conversus omnis populus ad eum, dixit: Quis est iste sermo, quem tu locutus es? (Prophetia Danielis 13, 47)

  • Sit autem sermo vester, est, est: non, non: quod autem his abundantius est, a malo est. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 37)

  • Et stupebant in doctrina ejus, quia in potestate erat sermo ipsius. (Evangelium secundum Lucam 4, 32)

  • Perambulabat autem magis sermo de illo: et conveniebant turbæ multæ ut audirent, et curarentur ab infirmitatibus suis. (Evangelium secundum Lucam 5, 15)

  • Et exiit hic sermo in universam Judæam de eo, et in omnem circa regionem. (Evangelium secundum Lucam 7, 17)

  • Multi ergo audientes ex discipulis ejus, dixerunt: Durus est hic sermo, et quis potest eum audire? (Evangelium secundum Ioannem 6, 61)

  • quis est hic sermo, quem dixit: Quæretis me, et non invenietis: et ubi sum ego, vos non potestis venire? (Evangelium secundum Ioannem 7, 36)


“Não abandone sua alma à tentação, diz o Espírito Santo, já que a alegria do coração é a vida da alma e uma fonte inexaurível de santidade.” São Padre Pio de Pietrelcina