Encontrados 1479 resultados para: Sen
consilium inierunt omnes principes regni tui, magistratus, et satrapæ, senatores, et judices, ut decretum imperatorium exeat, et edictum: ut omnis, qui petierit aliquam petitionem a quocumque deo et homine usque ad triginta dies, nisi a te, rex, mittatur in lacum leonum. (Prophetia Danielis 6, 7)
Nunc itaque rex, confirma sententiam, et scribe decretum: ut non immutetur quod statutum est a Medis et Persis, nec prævaricari cuiquam liceat. (Prophetia Danielis 6, 8)
aliarum quoque bestiarum ablata esset potestas, et tempora vitæ constituta essent eis usque ad tempus et tempus. (Prophetia Danielis 7, 12)
parentes enim illius, cum essent justi, erudierunt filiam suam secundum legem Moysi. (Prophetia Danielis 13, 3)
Et constituti sunt de populo duo senes judices in illo anno, de quibus locutus est Dominus: Quia egressa est iniquitas de Babylone a senioribus judicibus, qui videbantur regere populum. (Prophetia Danielis 13, 5)
Et videbant eam senes quotidie ingredientem et deambulantem, et exarserunt in concupiscentiam ejus: (Prophetia Danielis 13, 8)
et everterunt sensum suum, et declinaverunt oculos suos ut non viderent cælum, neque recordarentur judiciorum justorum. (Prophetia Danielis 13, 9)
Cumque revertissent, venerunt in unum: et sciscitantes ab invicem causam, confessi sunt concupiscentiam suam: et tunc in communi statuerunt tempus quando eam possent invenire solam. (Prophetia Danielis 13, 14)
et non erat ibi quisquam, præter duos senes absconditos, et contemplantes eam. (Prophetia Danielis 13, 16)
Et fecerunt sicut præceperat: clauseruntque ostia pomarii, et egressæ sunt per posticum ut afferrent quæ jusserat ; nesciebantque senes intus esse absconditos. (Prophetia Danielis 13, 18)
Cum autem egressæ essent puellæ, surrexerunt duo senes, et accurrerunt ad eam, et dixerunt: (Prophetia Danielis 13, 19)
Ecce ostia pomarii clausa sunt, et nemo nos videt, et nos in concupiscentia tui sumus: quam ob rem assentire nobis, et commiscere nobiscum. (Prophetia Danielis 13, 20)