Encontrados 1479 resultados para: Sen
Quibus gestis, rogabant Dominum prostrati in terram, ne amplius talibus malis inciderent: sed et, siquando peccassent, ut ab ipso mitius corriperentur, et non barbaris ac blasphemis hominibus traderentur. (Liber II Maccabaeorum 10, 4)
Quidam autem cum confugissent in duas turres valde munitas, omnem apparatum ad repugnandum habentes, (Liber II Maccabaeorum 10, 18)
Cum autem Machabæo nuntiatum esset quod factum est, principibus populi congregatis accusavit quod pecunia fratres vendidissent, adversariis eorum dimissis. (Liber II Maccabaeorum 10, 21)
Et quia non insensatus erat, secum ipse reputans factam erga se diminutionem, et intelligens invictos esse Hebræos, omnipotentis Dei auxilio innitentes, misit ad eos: (Liber II Maccabaeorum 11, 13)
promisitque se consensurum omnibus quæ justa sunt, et regem compulsurum amicum fieri. (Liber II Maccabaeorum 11, 14)
audivimus Judæos non consensisse patri meo ut transferrentur ad ritum Græcorum, sed tenere velle suum institutum, ac propterea postulare a nobis concedi sibi legitima sua. (Liber II Maccabaeorum 11, 24)
Ad Judæos vero regis epistola talis erat: Rex Antiochus senatui Judæorum, et ceteris Judæis salutem. (Liber II Maccabaeorum 11, 27)
Secundum commune itaque decretum civitatis, et ipsis acquiescentibus, pacisque causa nihil suspectum habentibus: cum in altum processissent, submerserunt non minus ducentos. (Liber II Maccabaeorum 12, 4)
Inde cum jam abiissent novem stadiis, et iter facerent ad Timotheum, commiserunt cum eo Arabes quinque millia viri, et equites quingenti. (Liber II Maccabaeorum 12, 10)
Hi vero qui intus erant, confidentes in stabilitate murorum et apparatu alimoniarum, remissius agebant, maledictis lacessentes Judam et blasphemantes, ac loquentes quæ fas non est. (Liber II Maccabaeorum 12, 14)
Cumque cohors Judæ prima apparuisset, timor hostibus incussus est ex præsentia Dei, qui universa conspicit: et in fugam versi sunt alius ab alio, ita ut magis a suis dejicerentur, et gladiorum suorum ictibus debilitarentur. (Liber II Maccabaeorum 12, 22)
Sed cum Omnipotentem invocassent, qui potestate sua vires hostium confringit, ceperunt civitatem: et ex eis qui intus erant, viginti quinque millia prostraverunt. (Liber II Maccabaeorum 12, 28)