Encontrados 1479 resultados para: Sen
Qui cum venissent, oraverunt pro ipsis ut acciperent Spiritum Sanctum: (Actus Apostolorum 8, 15)
Cum autem ascendissent de aqua, Spiritus Domini rapuit Philippum, et amplius non vidit eum eunuchus. Ibat autem per viam suam gaudens. (Actus Apostolorum 8, 39)
Et Dominus ad eum: Surge, et vade in vicum qui vocatur Rectus: et quære in domo Judæ Saulum nomine Tarsensem: ecce enim orat. (Actus Apostolorum 9, 11)
Quod cum cognovissent fratres, deduxerunt eum Cæsaream, et dimiserunt Tarsum. (Actus Apostolorum 9, 30)
Factum est autem in diebus illis ut infirmata moreretur. Quam cum lavissent, posuerunt eam in cœnaculo. (Actus Apostolorum 9, 37)
Et cum vocassent, interrogabant, si Simon qui cognominatur Petrus illic haberet hospitium. (Actus Apostolorum 10, 18)
Erant autem quidam ex eis viri Cyprii et Cyrenæi, qui cum introissent Antiochiam, loquebantur et ad Græcos, annuntiantes Dominum Jesum. (Actus Apostolorum 11, 20)
quod et fecerunt, mittentes ad seniores per manus Barnabæ et Sauli. (Actus Apostolorum 11, 30)
Petrus autem perseverabat pulsans. Cum autem aperuissent, viderunt eum, et obstupuerunt. (Actus Apostolorum 12, 16)
Et cum venissent Salaminam, prædicabant verbum Dei in synagogis Judæorum. Habebant autem et Joannem in ministerio. (Actus Apostolorum 13, 5)
Et cum perambulassent universam insulam usque Paphum, invenerunt quemdam virum magum pseudoprophetam, Judæum, cui nomen erat Barjesu, (Actus Apostolorum 13, 6)
Et cum a Papho navigassent Paulus et qui cum eo erant, venerunt Pergen Pamphyliæ. Joannes autem discedens ab eis, reversus est Jerosolymam. (Actus Apostolorum 13, 13)