Mosaico decorativo

Encontrados 1224 resultados para: Sem

  • Pro confusione vestra duplici et rubore, laudabunt partem suam ; propter hoc in terra sua duplicia possidebunt, lætitia sempiterna erit eis. (Liber Isaiae 61, 7)

  • Et scient in gentibus semen eorum, et germen eorum in medio populorum ; omnes qui viderint eos cognoscent illos, quia isti sunt semen cui benedixit Dominus. (Liber Isaiae 61, 9)

  • Sicut enim terra profert germen suum, et sicut hortus semen suum germinat, sic Dominus Deus germinabit justitiam et laudem coram universis gentibus. (Liber Isaiae 61, 11)

  • qui eduxit ad dexteram Moysen, brachio majestatis suæ ; qui scidit aquas ante eos, ut faceret sibi nomen sempiternum ; (Liber Isaiae 63, 12)

  • Occurristi lætanti, et facienti justitiam ; in viis tuis recordabuntur tui. Ecce tu iratus es, et peccavimus ; in ipsis fuimus semper, et salvabimur. (Liber Isaiae 64, 5)

  • Populus qui ad iracundiam provocat me ante faciem meam semper ; qui immolant in hortis, et sacrificant super lateres ; (Liber Isaiae 65, 3)

  • Et educam de Jacob semen, et de Juda possidentem montes meos ; et hæreditabunt eam electi mei, et servi mei habitabunt ibi. (Liber Isaiae 65, 9)

  • Sed gaudebitis et exsultabitis usque in sempiternum in his quæ ego creo: quia ecce ego creo Jerusalem exsultationem, et populum ejus gaudium. (Liber Isaiae 65, 18)

  • Electi mei non laborabunt frustra, neque generabunt in conturbatione, quia semen benedictorum Domini est, et nepotes eorum cum eis. (Liber Isaiae 65, 23)

  • Quia sicut cæli novi et terra nova, quæ ego facio stare coram me, dicit Dominus, sic stabit semen vestrum et nomen vestrum. (Liber Isaiae 66, 22)

  • Vade, et clama in auribus Jerusalem, dicens: Hæc dicit Dominus: Recordatus sum tui, miserans adolescentiam tuam, et caritatem desponsationis tuæ, quando secuta es me in deserto, in terra quæ non seminatur. (Liber Ieremiae 2, 2)

  • Ego autem plantavi te vineam electam, omne semen verum: quomodo ergo conversa es mihi in pravum, vinea aliena? (Liber Ieremiae 2, 21)


“Jesus vê, conhece e pesa todas as suas ações.” São Padre Pio de Pietrelcina