Encontrados 1224 resultados para: Sem
Omne quod Domino consecratur, sive homo fuerit, sive animal, sive ager, non vendetur, nec redimi poterit. Quidquid semel fuerit consecratum, Sanctum sanctorum erit Domino: (Liber Leviticus 27, 28)
Filii Gerson: Lebni et Semei. (Liber Numeri 3, 18)
De Gerson fuere familiæ duæ, Lebnitica, et Semeitica: (Liber Numeri 3, 21)
Mensam quoque propositionis involvent hyacinthino pallio, et ponent cum ea thuribula et mortariola, cyathos et crateras ad liba fundenda: panes semper in ea erunt: (Liber Numeri 4, 7)
super quos erit Eleazar filius Aaron sacerdotis, ad cujus curam pertinet oleum ad concinnandas lucernas, et compositionis incensum, et sacrificium, quod semper offertur, et oleum unctionis, et quidquid ad cultum tabernaculi pertinet, omniumque vasorum, quæ in sanctuario sunt. (Liber Numeri 4, 16)
Præcipe filiis Israël, ut ejiciant de castris omnem leprosum, et qui semine fluit, pollutusque est super mortuo: (Liber Numeri 5, 2)
Si semel clangueris, venient ad te principes, et capita multitudinis Israël. (Liber Numeri 10, 4)
Filii autem Aaron sacerdotes clangent tubis: eritque hoc legitimum sempiternum in generationibus vestris. (Liber Numeri 10, 8)
Erat autem man quasi semen coriandri, coloris bdellii. (Liber Numeri 11, 7)
sed usque ad mensem dierum, donec exeat per nares vestras, et vertatur in nauseam, eo quod repuleritis Dominum, qui in medio vestri est, et fleveritis coram eo, dicentes: Quare egressi sumus ex Ægypto? (Liber Numeri 11, 20)
Utinam mortui essemus in Ægypto: et in hac vasta solitudine utinam pereamus, et non inducat nos Dominus in terram istam, ne cadamus gladio, et uxores ac liberi nostri ducantur captivi. Nonne melius est reverti in Ægyptum? (Liber Numeri 14, 3)
Servum meum Caleb, qui plenus alio spiritu secutus est me, inducam in terram hanc, quam circuivit ; et semen ejus possidebit eam. (Liber Numeri 14, 24)
