Mosaico decorativo

Encontrados 478 resultados para: Secundum Censum

  • Hoc iterum secundum signum fecit Jesus, cum venisset a Judæa in Galilæam. (Evangelium secundum Ioannem 4, 54)

  • Angelus autem Domini descendebat secundum tempus in piscinam, et movebatur aqua. Et qui prior descendisset in piscinam post motionem aquæ, sanus fiebat a quacumque detinebatur infirmitate. (Evangelium secundum Ioannem 5, 4)

  • Nolite judicare secundum faciem, sed justum judicium judicate. (Evangelium secundum Ioannem 7, 24)

  • Vos secundum carnem judicatis: ego non judico quemquam ; (Evangelium secundum Ioannem 8, 15)

  • Dixit ergo eis Pilatus: Accipite eum vos, et secundum legem vestram judicate eum. Dixerunt ergo ei Judæi: Nobis non licet interficere quemquam. (Evangelium secundum Ioannem 18, 31)

  • Responderunt ei Judæi: Nos legem habemus, et secundum legem debet mori, quia Filium Dei se fecit. (Evangelium secundum Ioannem 19, 7)

  • Tabernaculum testimonii fuit cum patribus nostris in deserto, sicut disposuit illis Deus loquens ad Moysen, ut faceret illud secundum formam quam viderat. (Actus Apostolorum 7, 44)

  • et amoto illo, suscitavit illis David regem: cui testimonium perhibens, dixit: Inveni David filium Jesse, virum secundum cor meum, qui faciet omnes voluntates meas. (Actus Apostolorum 13, 22)

  • Hujus Deus ex semine secundum promissionem eduxit Israël salvatorem Jesum, (Actus Apostolorum 13, 23)

  • Et quidam descendentes de Judæa docebant fratres: Quia nisi circumcidamini secundum morem Moysi, non potestis salvari. (Actus Apostolorum 15, 1)

  • Secundum consuetudinem autem Paulus introivit ad eos, et per sabbata tria disserebat eis de Scripturis, (Actus Apostolorum 17, 2)

  • Audierunt autem de te quia discessionem doceas a Moyse eorum qui per gentes sunt Judæorum, dicens non debere eos circumcidere filios suos, neque secundum consuetudinem ingredi. (Actus Apostolorum 21, 21)


"Nas tribulações é necessário ter fé em Deus." São Padre Pio de Pietrelcina