Encontrados 40 resultados para: Scit
De die autem illo vel hora nemo scit, neque angeli in cælo, neque Filius, nisi Pater. (Evangelium secundum Marcum 13, 32)
Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo scit quis sit Filius, nisi Pater: et quis sit Pater, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare. (Evangelium secundum Lucam 10, 22)
hæc enim omnia gentes mundi quærunt. Pater autem vester scit quoniam his indigetis. (Evangelium secundum Lucam 12, 30)
Et mirabantur Judæi, dicentes: Quomodo hic litteras scit, cum non didicerit? (Evangelium secundum Ioannem 7, 15)
Sed hunc scimus unde sit: Christus autem cum venerit, nemo scit unde sit. (Evangelium secundum Ioannem 7, 27)
Spiritum veritatis, quem mundus non potest accipere, quia non videt eum, nec scit eum: vos autem cognoscetis eum, quia apud vos manebit, et in vobis erit. (Evangelium secundum Ioannem 14, 17)
Et qui vidit, testimonium perhibuit: et verum est testimonium ejus. Et ille scit quia vera dicit: ut et vos credatis. (Evangelium secundum Ioannem 19, 35)
Scit enim de his rex, ad quem et constanter loquor: latere enim eum nihil horum arbitror. Neque enim in angulo quidquam horum gestum est. (Actus Apostolorum 26, 26)
Qui autem scrutatur corda, scit quid desideret Spiritus: quia secundum Deum postulat pro sanctis. (Epistula ad Romanos 8, 27)
Quis enim hominum scit quæ sunt hominis, nisi spiritus hominis, qui in ipso est? ita et quæ Dei sunt, nemo cognovit, nisi Spiritus Dei. (Epistula I ad Corinthios 2, 11)
Quare? quia non diligo vos? Deus scit. (Epistula II ad Corinthios 11, 11)
Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui est benedictus in sæcula, scit quod non mentior. (Epistula II ad Corinthios 11, 31)