Encontrados 314 resultados para: Saul

  • Et ait Saul: Hæc faciat mihi Deus, et hæc addat, quia morte morieris, Jonatha. (Liber I Samuelis 14, 44)

  • Dixitque populus ad Saul: Ergone Jonathas morietur, qui fecit salutem hanc magnam in Israël? hoc nefas est: vivit Dominus, si ceciderit capillus de capite ejus in terram, quia cum Deo operatus est hodie. Liberavit ergo populus Jonathan, ut non moreretur. (Liber I Samuelis 14, 45)

  • Recessitque Saul, nec persecutus est Philisthiim: porro Philisthiim abierunt in loca sua. (Liber I Samuelis 14, 46)

  • Et Saul, confirmato regno super Israël, pugnabat per circuitum adversum omnes inimicos ejus, contra Moab, et filios Ammon, et Edom, et reges Soba, et Philisthæos: et quocumque se verterat, superabat. (Liber I Samuelis 14, 47)

  • Fuerunt autem filii Saul, Jonathas, et Jessui, et Melchisua: et nomina duarum filiarum ejus, nomen primogenitæ Merob, et nomen minoris Michol. (Liber I Samuelis 14, 49)

  • Et nomen uxoris Saul Achinoam filia Achimaas: et nomen principis militiæ ejus Abner filius Ner, patruelis Saul. (Liber I Samuelis 14, 50)

  • Porro Cis fuit pater Saul, et Ner pater Abner, filius Abiel. (Liber I Samuelis 14, 51)

  • Erat autem bellum potens adversum Philisthæos omnibus diebus Saul. Nam quemcumque viderat Saul virum fortem, et aptum ad prælium, sociabat eum sibi. (Liber I Samuelis 14, 52)

  • Et dixit Samuel ad Saul: Me misit Dominus ut ungerem te in regem super populum ejus Israël: nunc ergo audi vocem Domini. (Liber I Samuelis 15, 1)

  • Præcepit itaque Saul populo, et recensuit eos quasi agnos: ducenta millia peditum, et decem millia virorum Juda. (Liber I Samuelis 15, 4)

  • Cumque venisset Saul usque ad civitatem Amalec, tetendit insidias in torrente. (Liber I Samuelis 15, 5)

  • Dixitque Saul Cinæo: Abite, recedite, atque descendite ab Amalec, ne forte involvam te cum eo: tu enim fecisti misericordiam cum omnibus filiis Israël, cum ascenderent de Ægypto. Et recessit Cinæus de medio Amalec. (Liber I Samuelis 15, 6)


“Que Jesus o mergulhe no esplendor da Sua imortal juventude.” São Padre Pio de Pietrelcina