Mosaico decorativo

Encontrados 314 resultados para: Saul

  • Morabatur autem David in deserto in locis firmissimis, mansitque in monte solitudinis Ziph, in monte opaco: quærebat eum tamen Saul cunctis diebus, et non tradidit eum Deus in manus ejus. (Liber I Samuelis 23, 14)

  • Et vidit David quod egressus esset Saul ut quæreret animam ejus. Porro David erat in deserto Ziph in silva. (Liber I Samuelis 23, 15)

  • Et surrexit Jonathas filius Saul, et abiit ad David in silvam, et confortavit manus ejus in Deo: dixitque ei: (Liber I Samuelis 23, 16)

  • Ne timeas: neque enim inveniet te manus Saul patris mei, et tu regnabis super Israël, et ego ero tibi secundus: sed et Saul pater meus scit hoc. (Liber I Samuelis 23, 17)

  • Ascenderunt autem Ziphæi ad Saul in Gabaa, dicentes: Nonne ecce David latitat apud nos in locis tutissimis silvæ, in colle Hachila, quæ est ad dexteram deserti? (Liber I Samuelis 23, 19)

  • Dixitque Saul: Benedicti vos a Domino, quia doluistis vicem meam. (Liber I Samuelis 23, 21)

  • At illi surgentes abierunt in Ziph ante Saul: David autem et viri ejus erant in deserto Maon, in campestribus ad dexteram Jesimon. (Liber I Samuelis 23, 24)

  • Ivit ergo Saul et socii ejus ad quærendum eum. Et nuntiatum est David: statimque descendit ad petram, et versabatur in deserto Maon: quod cum audisset Saul, persecutus est David in deserto Maon. (Liber I Samuelis 23, 25)

  • Et ibat Saul ad latus montis ex parte una: David autem et viri ejus erant in latere montis ex parte altera. Porro David desperabat se posse evadere a facie Saul: itaque Saul et viri ejus in modum coronæ cingebant David et viros ejus, ut caperent eos. (Liber I Samuelis 23, 26)

  • Et nuntius venit ad Saul, dicens: Festina, et veni, quoniam infuderunt se Philisthiim super terram. (Liber I Samuelis 23, 27)

  • Reversus est ergo Saul desistens persequi David, et perrexit in occursum Philisthinorum: propter hoc vocaverunt locum illum, Petram dividentem. (Liber I Samuelis 23, 28)

  • Cumque reversus esset Saul, postquam persecutus est Philisthæos, nuntiaverunt ei, dicentes: Ecce David in deserto est Engaddi. (Liber I Samuelis 24, 2)


“Seja perseverante nas orações e nas santas leituras.” São Padre Pio de Pietrelcina