Encontrados 388 resultados para: Sapientia Hominum
dicentes: Si pœnitentiam non egerimus, incidemus in manus Domini, et non in manus hominum. (Liber Ecclesiasticus 2, 22)
Fili, in mansuetudine opera tua perfice, et super hominum gloriam diligeris. (Liber Ecclesiasticus 3, 19)
Plurima enim super sensum hominum ostensa sunt tibi: (Liber Ecclesiasticus 3, 25)
Cor sapientis intelligitur in sapientia, et auris bona audiet cum omni concupiscentia sapientiam. (Liber Ecclesiasticus 3, 31)
Sapientia filiis suis vitam inspirat: et suscipit inquirentes se, et præibit in via justitiæ. (Liber Ecclesiasticus 4, 12)
in lingua enim sapientia dignoscitur: et sensus, et scientia, et doctrina in verbo sensati, et firmamentum in operibus justitiæ. (Liber Ecclesiasticus 4, 29)
Esto mansuetus ad audiendum verbum, ut intelligas, et cum sapientia proferas responsum verum. (Liber Ecclesiasticus 5, 13)
Quam aspera est nimium sapientia indoctis hominibus ! et non permanebit in illa excors. (Liber Ecclesiasticus 6, 21)
Sapientia enim doctrinæ secundum nomen est ejus, et non est multis manifestata: quibus autem cognita est, permanet usque ad conspectum Dei. (Liber Ecclesiasticus 6, 23)
In manu artificum opera laudabuntur, et princeps populi in sapientia sermonis sui, in sensu vero seniorum verbum. (Liber Ecclesiasticus 9, 24)
Semen hominum honorabitur hoc, quod timet Deum: semen autem hoc exhonorabitur, quod præterit mandata Domini. (Liber Ecclesiasticus 10, 23)
Sapientia humiliati exaltabit caput illius, et in medio magnatorum consedere illum faciet. (Liber Ecclesiasticus 11, 1)