Mosaico decorativo

Encontrados 370 resultados para: Sanguinem Legem

  • Maledictum, et mendacium, et homicidium, et furtum, et adulterium inundaverunt, et sanguis sanguinem tetigit. (Prophetia Osee 4, 2)

  • In gutture tuo sit tuba quasi aquila super domum Domini, pro eo quod transgressi sunt fœdus meum, et legem meam prævaricati sunt. (Prophetia Osee 8, 1)

  • Et dabo prodigia in cælo et in terra, sanguinem, et ignem, et vaporem fumi. (Prophetia Ioel 2, 30)

  • Sol convertetur in tenebras, et luna in sanguinem, antequam veniat dies Domini magnus et horribilis. (Prophetia Ioel 2, 31)

  • Ægyptus in desolationem erit, et Idumæa in desertum perditionis, pro eo quod inique egerint in filios Juda, et effuderint sanguinem innocentem in terra sua. (Prophetia Ioel 3, 19)

  • Et mundabo sanguinem eorum, quem non mundaveram ; et Dominus commorabitur in Sion. (Prophetia Ioel 3, 21)

  • Hæc dicit Dominus: Super tribus sceleribus Juda, et super quatuor non convertam eum, eo quod abjecerit legem Domini et mandata ejus non custodierit: deceperunt enim eos idola sua, post quæ abierant patres eorum. (Prophetia Amos 2, 4)

  • Et clamaverunt ad Dominum, et dixerunt: Quæsumus, Domine, ne pereamus in anima viri istius, et ne des super nos sanguinem innocentem: quia tu, Domine, sicut voluisti, fecisti. (Prophetia Ionae 1, 14)

  • Quia tu spoliasti gentes multas, spoliabunt te omnes qui reliqui fuerint de populis, propter sanguinem hominis, et iniquitatem terræ, civitatis, et omnium habitantium in ea. (Prophetia Habacuc 2, 8)

  • Prophetæ ejus vesani, viri infideles ; sacerdotes ejus polluerunt sanctum, injuste egerunt contra legem. (Prophetia Sophoniae 3, 4)

  • Hæc dicit Dominus exercituum: Interroga sacerdotes legem, dicens: (Prophetia Aggaei 2, 12)

  • Et cor suum posuerunt ut adamantem, ne audirent legem, et verba quæ misit Dominus exercituum in spiritu suo per manum prophetarum priorum: et facta est indignatio magna a Domino exercituum. (Prophetia Zachariae 7, 12)


"Deus nunca me recusou um pedido". São Padre Pio de Pietrelcina