Encontrados 123 resultados para: Sanguine

  • Et effudi indignationem meam super eos pro sanguine quem fuderunt super terram, et in idolis suis polluerunt eam. (Prophetia Ezechielis 36, 18)

  • Et judicabo eum peste, et sanguine, et imbre vehementi, et lapidibus immensis: ignem et sulphur pluam super eum, et super exercitum ejus, et super populos multos qui sunt cum eo. (Prophetia Ezechielis 38, 22)

  • Et assumens de sanguine ejus, pones super quatuor cornua ejus, et super quatuor angulos crepidinis, et super coronam in circuitu: et mundabis illud et expiabis. (Prophetia Ezechielis 43, 20)

  • Et tollet sacerdos de sanguine quod erit pro peccato, et ponet in postibus domus, et in quatuor angulis crepidinis altaris, et in postibus portæ atrii interioris. (Prophetia Ezechielis 45, 19)

  • et exclamavit voce magna: Mundus ego sum a sanguine hujus. (Prophetia Danielis 13, 46)

  • Galaad civitas operantium idolum, supplantata sanguine. (Prophetia Osee 6, 8)

  • Periit sanctus de terra, et rectus in hominibus non est: omnes in sanguine insidiantur ; vir fratrem suum ad mortem venatur. (Prophetia Michaeae 7, 2)

  • Tu quoque in sanguine testamenti tui emisisti vinctos tuos de lacu in quo non est aqua. (Prophetia Zachariae 9, 11)

  • et dicitis: Si fuissemus in diebus patrum nostrorum, non essemus socii eorum in sanguine prophetarum ! (Evangelium secundum Matthaeum 23, 30)

  • ut veniat super vos omnis sanguis justus, qui effusus est super terram, a sanguine Abel justi usque ad sanguinem Zachariæ, filii Barachiæ, quem occidistis inter templum et altare. (Evangelium secundum Matthaeum 23, 35)

  • Videns autem Pilatus quia nihil proficeret, sed magis tumultus fieret: accepta aqua, lavit manus coram populo, dicens: Innocens ego sum a sanguine justi hujus: vos videritis. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 24)

  • a sanguine Abel, usque ad sanguinem Zachariæ, qui periit inter altare et ædem. Ita dico vobis, requiretur ab hac generatione. (Evangelium secundum Lucam 11, 51)


“Para consolar uma alma na sua dor, mostre todo o bem que ela ainda pode fazer”. São Padre Pio de Pietrelcina