Encontrados 123 resultados para: Sanguine

  • Excepto, quod carnem cum sanguine non comedetis. (Liber Genesis 9, 4)

  • Tulerunt autem tunicam ejus, et in sanguine hædi, quem occiderant, tinxerunt: (Liber Genesis 37, 31)

  • Ligans ad vineam pullum suum, et ad vitem, o fili mi, asinam suam, lavabit in vino stolam suam et in sanguine uvæ pallium suum. (Liber Genesis 49, 11)

  • Et sument de sanguine ejus, ac ponent super utrumque postem, et in superliminaribus domorum, in quibus comedent illum. (Liber Exodus 12, 7)

  • Fasciculumque hyssopi tingite in sanguine qui est in limine, et aspergite ex eo superliminare, et utrumque postem : nullus vestrum egrediatur ostium domus suæ usque mane. (Liber Exodus 12, 22)

  • Sumptumque de sanguine vituli, pones super cornua altaris digito tuo, reliquum autem sanguinem fundes juxta basim ejus. (Liber Exodus 29, 12)

  • Quem cum mactaveris, tolles de sanguine ejus, et fundes circa altare. (Liber Exodus 29, 16)

  • Quem cum immolaveris, sumes de sanguine ejus, et pones super extremum auriculæ dextræ Aaron et filiorum ejus, et super pollices manus eorum ac pedis dextri, fundesque sanguinem super altare per circuitum. (Liber Exodus 29, 20)

  • Cumque tuleris de sanguine qui est super altare, et de oleo unctionis, asperges Aaron et vestes ejus, filios et vestimenta eorum. Consecratisque ipsis et vestibus, (Liber Exodus 29, 21)

  • Et deprecabitur Aaron super cornua ejus semel per annum, in sanguine quod oblatum est pro peccato, et placabit super eo in generationibus vestris. Sanctum sanctorum erit Domino. (Liber Exodus 30, 10)

  • Hauriet quoque de sanguine vituli, inferens illum in tabernaculum testimonii. (Liber Leviticus 4, 5)

  • Cumque intinxerit digitum in sanguine, asperget eo septies coram Domino contra velum sanctuarii. (Liber Leviticus 4, 6)


“Não nos preocupemos quando Deus põe à prova a nossa fidelidade. Confiemo-nos à Sua vontade; é o que podemos fazer. Deus nos libertará, consolará e enorajará.” São Padre Pio de Pietrelcina