Encontrados 1277 resultados para: Sanctus Terra
Et omnes vicos qui ad se pertinebant et erant absque muro, munivit, et civitates curruum et civitates equitum, et quodcumque ei placuit ut ædificaret in Jerusalem, et in Libano, et in omni terra potestatis suæ. (Liber I Regum 9, 19)
horum filios qui remanserant in terra, quos scilicet non potuerant filii Israël exterminare, fecit Salomon tributarios usque in diem hanc. (Liber I Regum 9, 21)
Classem quoque fecit rex Salomon in Asiongaber, quæ est juxta Ailath in littore maris Rubri, in terra Idumææ. (Liber I Regum 9, 26)
Dixitque ad regem : Verus est sermo quem audivi in terra mea (Liber I Regum 10, 6)
Et universa terra desiderabat vultum Salomonis, ut audiret sapientiam ejus, quam dederat Deus in corde ejus. (Liber I Regum 10, 24)
Et excogitato consilio fecit duos vitulos aureos, et dixit eis : Nolite ultra ascendere in Jerusalem : ecce dii tui Israël, qui te eduxerunt de terra Ægypti. (Liber I Regum 12, 28)
et percutiet Dominus Deus Israël, sicut moveri solet arundo in aqua : et evellet Israël de terra bona hac, quam dedit patribus eorum, et ventilabit eos trans flumen : quia fecerunt sibi lucos, ut irritarent Dominum. (Liber I Regum 14, 15)
sed et effeminati fuerunt in terra, feceruntque omnes abominationes gentium quas attrivit Dominus ante faciem filiorum Israël. (Liber I Regum 14, 24)
et abstulit effeminatos de terra, purgavitque universas sordes idolorum quæ fecerant patres ejus. (Liber I Regum 15, 12)
Sed et reliquias effeminatorum qui remanserant in diebus Asa patris ejus, abstulit de terra. (Liber I Regum 22, 47)
Dixerunt quoque viri civitatis ad Eliseum: Ecce habitatio civitatis hujus optima est, sicut tu ipse, domine, perspicis: sed aquæ pessimæ sunt, et terra sterilis. (Liber II Regum 2, 19)
Factum est igitur mane, quando sacrificium offerri solet, et ecce aquæ veniebant per viam Edom, et repleta est terra aquis. (Liber II Regum 3, 20)