Mosaico decorativo

Encontrados 407 resultados para: Sancti Spiritus

  • Non dabunt cogitationes suas ut revertantur ad Deum suum, quia spiritus fornicationum in medio eorum, et Dominum non cognoverunt. (Prophetia Osee 5, 4)

  • Dicit domus Jacob: Numquid abbreviatus est spiritus Domini, aut tales sunt cogitationes ejus? nonne verba mea bona sunt cum eo qui recte graditur? (Prophetia Michaeae 2, 7)

  • Verumtamen ego repletus sum fortitudine spiritus Domini, judicio, et virtute, ut annuntiem Jacob scelus suum, et Israël peccatum suum. (Prophetia Michaeae 3, 8)

  • Tunc mutabitur spiritus, et pertransibit, et corruet: hæc est fortitudo ejus dei sui. (Prophetia Habacuc 1, 11)

  • Væ qui dicit ligno: Expergiscere ; Surge, lapidi tacenti ! Numquid ipse docere poterit? ecce iste coopertus est auro et argento, et omnis spiritus non est in visceribus ejus. (Prophetia Habacuc 2, 19)

  • verbum quod pepigi vobiscum cum egrederemini de terra Ægypti: et spiritus meus erit in medio vestrum: nolite timere. (Prophetia Aggaei 2, 6)

  • Et levavi oculos meos, et vidi: et ecce duæ mulieres egredientes: et spiritus in alis earum, et habebant alas quasi alas milvi, et levaverunt amphoram inter terram et cælum. (Prophetia Zachariae 5, 9)

  • Et salvabit eos Dominus Deus eorum in die illa, ut gregem populi sui, quia lapides sancti elevabuntur super terram ejus. (Prophetia Zachariae 9, 16)

  • Et fugietis ad vallem montium eorum, quoniam conjungetur vallis montium usque ad proximum: et fugietis sicut fugistis a facie terræmotus in diebus Oziæ regis Juda: et veniet Dominus Deus meus, omnesque sancti cum eo. (Prophetia Zachariae 14, 5)

  • Nonne unus fecit, et residuum spiritus ejus est? et quid unus quærit, nisi semen Dei? custodite ergo spiritum vestrum, et uxorem adolescentiæ tuæ noli despicere. (Prophetia Malachiae 2, 15)

  • Vespere autem facto, obtulerunt ei multos dæmonia habentes: et ejiciebat spiritus verbo, et omnes male habentes curavit: (Evangelium secundum Matthaeum 8, 16)

  • non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 20)


"O bem dura eternamente." São Padre Pio de Pietrelcina