Encontrados 172 resultados para: Sacerdos

  • Tolletque sacerdos de sanguine in digito suo: et tangens cornua altaris holocausti, reliquum fundet ad basim ejus. (Liber Leviticus 4, 30)

  • Sumetque sacerdos de sanguine ejus digito suo, et tangens cornua altaris holocausti, reliquum fundet ad basim ejus. (Liber Leviticus 4, 34)

  • et offerat de gregibus agnam sive capram, orabitque pro ea sacerdos et pro peccato ejus. (Liber Leviticus 5, 6)

  • Alterum vero adolebit in holocaustum, ut fieri solet: rogabitque pro eo sacerdos et pro peccato ejus, et dimittetur ei. (Liber Leviticus 5, 10)

  • Vestietur tunica sacerdos et feminalibus lineis: tolletque cineres, quos vorans ignis exussit, et ponens juxta altare, (Liber Leviticus 6, 10)

  • Ignis autem in altari semper ardebit, quem nutriet sacerdos subjiciens ligna mane per singulos dies, et imposito holocausto, desuper adolebit adipes pacificorum. (Liber Leviticus 6, 12)

  • Tollet sacerdos pugillum similæ, quæ conspersa est oleo, et totum thus, quod super similam positum est: adolebitque illud in altari in monimentum odoris suavissimi Domino: (Liber Leviticus 6, 15)

  • sacerdos, qui jure patri successerit, et tota cremabitur in altari. (Liber Leviticus 6, 22)

  • Sacerdos, qui offert, comedet eam in loco sancto, in atrio tabernaculi. (Liber Leviticus 6, 26)

  • Et adolebit ea sacerdos super altare: incensum est Domini pro delicto. (Liber Leviticus 7, 5)

  • Sacerdos qui offert holocausti victimam, habebit pellem ejus. (Liber Leviticus 7, 8)

  • Quod si non invenerit manus ejus, nec potuerit offerre agnum, sumet duos turtures vel duos pullos columbarum, unum in holocaustum, et alterum pro peccato: orabitque pro ea sacerdos, et sic mundabitur. (Liber Leviticus 12, 8)


“Deus sempre nos dá o que é melhor para nós.” São Padre Pio de Pietrelcina