Encontrados 228 resultados para: Rubrum Mare Transgressus
Et commovebuntur a mari usque ad mare, et ab aquilone usque ad orientem: circuibunt quærentes verbum Domini, et non invenient. (Prophetia Amos 8, 12)
Dominus autem misit ventum magnum in mare: et facta est tempestas magna in mari, et navis periclitabatur conteri. (Prophetia Ionae 1, 4)
Et timuerunt nautæ, et clamaverunt viri ad deum suum, et miserunt vasa quæ erant in navi, in mare, ut alleviaretur ab eis ; et Jonas descendit ad interiora navis, et dormiebat sopore gravi. (Prophetia Ionae 1, 5)
Et dixit ad eos: Hebræus ego sum, et Dominum Deum cæli ego timeo, qui fecit mare et aridam. (Prophetia Ionae 1, 9)
Et dixerunt ad eum: Quid faciemus tibi, et cessabit mare a nobis? quia mare ibat, et intumescebat. (Prophetia Ionae 1, 11)
Et dixit ad eos: Tollite me, et mittite in mare, et cessabit mare a vobis: scio enim ego quoniam propter me tempestas hæc grandis venit super vos. (Prophetia Ionae 1, 12)
Et remigabant viri ut reverterentur ad aridam, et non valebant, quia mare ibat, et intumescebat super eos. (Prophetia Ionae 1, 13)
Et tulerunt Jonam, et miserunt in mare: et stetit mare a fervore suo. (Prophetia Ionae 1, 15)
In die illa et usque ad te veniet de Assur, et usque ad civitates munitas, et a civitatibus munitis usque ad flumen, et ad mare de mari, et ad montem de monte. (Prophetia Michaeae 7, 12)
Increpans mare, et exsiccans illud, et omnia flumina ad desertum deducens. Infirmatus est Basan et Carmelus, et flos Libani elanguit. (Prophetia Nahum 1, 4)
Numquid melior es Alexandria populorum, quæ habitat in fluminibus? aquæ in circuitu ejus ; cujus divitiæ, mare ; aquæ, muri ejus. (Prophetia Nahum 3, 8)
Quia replebitur terra, ut cognoscant gloriam Domini, quasi aquæ operientes mare. (Prophetia Habacuc 2, 14)
