Encontrados 901 resultados para: Rio
Et revertetur omnis terra usque ad desertum, de colle Remmon ad austrum Jerusalem: et exaltabitur, et habitabit in loco suo, a porta Benjamin usque ad locum portæ prioris, et usque ad portam angulorum, et a turre Hananeel usque ad torcularia regis. (Prophetia Zachariae 14, 10)
Esto consentiens adversario tuo cito dum es in via cum eo: ne forte tradat te adversarius judici, et judex tradat te ministro: et in carcerem mittaris. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 25)
Cum autem introisset Capharnaum, accessit ad eum centurio, rogans eum, (Evangelium secundum Matthaeum 8, 5)
Et respondens centurio, ait: Domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum: sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 8)
filii autem regni ejicientur in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 12)
Et dixit Jesus centurioni: Vade, et sicut credidisti, fiat tibi. Et sanatus est puer in illa hora. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 13)
Rogate ergo Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 38)
Simon Chananæus, et Judas Iscariotes, qui et tradidit eum. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 4)
Tunc vadit, et assumit septem alios spiritus secum nequiores se, et intrantes habitant ibi: et fiunt novissima hominis illius pejora prioribus. Sic erit et generationi huic pessimæ. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 45)
Egressus autem servus ille invenit unum de conservis suis, qui debebat ei centum denarios: et tenens suffocavit eum, dicens: Redde quod debes. (Evangelium secundum Matthaeum 18, 28)
Simile est regnum cælorum homini patrifamilias, qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam. (Evangelium secundum Matthaeum 20, 1)
Conventione autem facta cum operariis ex denario diurno, misit eos in vineam suam. (Evangelium secundum Matthaeum 20, 2)
