Mosaico decorativo

Encontrados 1454 resultados para: Rex

  • Præcepit autem rex ut convocarentur arioli, et magi, et malefici, et Chaldæi, ut indicarent regi somnia sua. Qui cum venissent, steterunt coram rege. (Prophetia Danielis 2, 2)

  • Et dixit ad eos rex: Vidi somnium, et mente confusus ignoro quid viderim. (Prophetia Danielis 2, 3)

  • Responderuntque Chaldæi regi syriace: Rex, in sempiternum vive ! dic somnium servis tuis, et interpretationem ejus indicabimus. (Prophetia Danielis 2, 4)

  • Et respondens rex ait Chaldæis: Sermo recessit a me: nisi indicaveritis mihi somnium, et conjecturam ejus, peribitis vos, et domus vestræ publicabuntur. (Prophetia Danielis 2, 5)

  • Responderunt secundo, atque dixerunt: Rex somnium dicat servis suis, et interpretationem illius indicabimus. (Prophetia Danielis 2, 7)

  • Respondit rex, et ait: Certe novi quod tempus redimitis, scientes quod recesserit a me sermo. (Prophetia Danielis 2, 8)

  • Respondentes ergo Chaldæi coram rege, dixerunt: Non est homo super terram, qui sermonem tuum, rex, possit implere: sed neque regum quisquam magnus et potens verbum hujuscemodi sciscitatur ab omni ariolo, et mago, et Chaldæo. (Prophetia Danielis 2, 10)

  • Sermo enim, quem tu quæris, rex, gravis est: nec reperietur quisquam qui indicet illum in conspectu regis, exceptis diis, quorum non est cum hominibus conversatio. (Prophetia Danielis 2, 11)

  • Quo audito, rex, in furore et in ira magna, præcepit ut perirent omnes sapientes Babylonis. (Prophetia Danielis 2, 12)

  • Post hæc Daniel ingressus ad Arioch, quem constituerat rex ut perderet sapientes Babylonis, sic ei locutus est: Sapientes Babylonis ne perdas: introduc me in conspectu regis, et solutionem regi narrabo. (Prophetia Danielis 2, 24)

  • Respondit rex, et dixit Danieli, cujus nomen erat Baltassar: Putasne vere potes mihi indicare somnium, quod vidi, et interpretationem ejus? (Prophetia Danielis 2, 26)

  • Et respondens Daniel coram rege, ait: Mysterium, quod rex interrogat, sapientes, magi, arioli, et aruspices nequeunt indicare regi: (Prophetia Danielis 2, 27)


“Diante de Deus ajoelhe-se sempre.” São Padre Pio de Pietrelcina