Encontrados 1454 resultados para: Rex
Omnia dedit Areuna rex regi: dixitque Areuna ad regem: Dominus Deus tuus suscipiat votum tuum. (Liber II Samuelis 24, 23)
Cui respondens rex, ait: Nequaquam ut vis, sed emam pretio a te, et non offeram Domino Deo meo holocausta gratuita. Emit ergo David aream, et boves, argenti siclis quinquaginta: (Liber II Samuelis 24, 24)
Et rex David senuerat, habebatque ætatis plurimos dies : cumque operiretur vestibus, non calefiebat. (Liber I Regum 1, 1)
Erat autem puella pulchra nimis, dormiebatque cum rege, et ministrabat ei : rex vero non cognovit eam. (Liber I Regum 1, 4)
Vade, et ingredere ad regem David, et dic ei : Nonne tu, domine mi rex, jurasti mihi ancillæ tuæ, dicens : Salomon filius tuus regnabit post me, et ipse sedebit in solio meo ? quare ergo regnat Adonias ? (Liber I Regum 1, 13)
Ingressa est itaque Bethsabee ad regem in cubiculum : rex autem senuerat nimis, et Abisag Sunamitis ministrabat ei. (Liber I Regum 1, 15)
Inclinavit se Bethsabee, et adoravit regem. Ad quam rex : Quid tibi, inquit, vis ? (Liber I Regum 1, 16)
Et ecce nunc Adonias regnat, te, domine mi rex, ignorante. (Liber I Regum 1, 18)
Verumtamen, domine mi rex, in te oculi respiciunt totius Israël, ut indices eis quis sedere debeat in solio tuo, domine mi rex, post te. (Liber I Regum 1, 20)
Eritque, cum dormierit dominus meus rex cum patribus suis, erimus ego et filius meus Salomon peccatores. (Liber I Regum 1, 21)
dixit Nathan : Domine mi rex, tu dixisti : Adonias regnet post me, et ipse sedeat super thronum meum ? (Liber I Regum 1, 24)
Quia descendit hodie, et immolavit boves, et pinguia, et arietes plurimos, et vocavit universos filios regis et principes exercitus, Abiathar quoque sacerdotem, illisque vescentibus et bibentibus coram eo, et dicentibus : Vivat rex Adonias : (Liber I Regum 1, 25)
