Mosaico decorativo

Encontrados 1454 resultados para: Rex

  • Misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad David, et ligna cedrina, et artifices lignorum, artificesque lapidum ad parietes: et ædificaverunt domum David. (Liber II Samuelis 5, 11)

  • Surrexitque David, et abiit, et universus populus qui erat cum eo de viris Juda, ut adducerent arcam Dei, super quam invocatum est nomen Domini exercituum, sedentis in cherubim super eam. (Liber II Samuelis 6, 2)

  • Reversusque est David ut benediceret domui suæ: et egressa Michol filia Saul in occursum David, ait: Quam gloriosus fuit hodie rex Israël discooperiens se ante ancillas servorum suorum, et nudatus est, quasi si nudetur unus de scurris. (Liber II Samuelis 6, 20)

  • Factum est autem cum sedisset rex in domo sua, et Dominus dedisset ei requiem undique ab universis inimicis suis, (Liber II Samuelis 7, 1)

  • Ingressus est autem rex David, et sedit coram Domino, et dixit: Quis ego sum, Domine Deus, et quæ domus mea, quia adduxisti me hucusque? (Liber II Samuelis 7, 18)

  • Et de Bete et de Beroth, civitatibus Adarezer, tulit rex David æs multum nimis. (Liber II Samuelis 8, 8)

  • Audivit autem Thou rex Emath quod percussisset David omne robur Adarezer, (Liber II Samuelis 8, 9)

  • quæ et ipsa sanctificavit rex David Domino cum argento et auro quæ sanctificaverat de universis gentibus quas subegerat, (Liber II Samuelis 8, 11)

  • Erat autem de domo Saul servus nomine Siba: quem cum vocasset rex ad se, dixit ei: Tune es Siba? Et ille respondit: Ego sum servus tuus. (Liber II Samuelis 9, 2)

  • Et ait rex: Numquid superest aliquis de domo Saul, ut faciam cum eo misericordiam Dei? Dixitque Siba regi: Superest filius Jonathæ, debilis pedibus. (Liber II Samuelis 9, 3)

  • Misit ergo rex David, et tulit eum de domo Machir filii Ammiel, de Lodabar. (Liber II Samuelis 9, 5)

  • Vocavit itaque rex Sibam puerum Saul, et dixit ei: Omnia quæcumque fuerunt Saul, et universam domum ejus, dedi filio domini tui. (Liber II Samuelis 9, 9)


“Recorramos a Jesus e não às pessoas, pois só ele nunca nos faltará.” São Padre Pio de Pietrelcina