Encontrados 1454 resultados para: Rex
Cumque surrexissent diluculo Azotii altera die, ecce Dagon jacebat pronus in terra ante arcam Domini: et tulerunt Dagon, et restituerunt eum in locum suum. (Liber I Samuelis 5, 3)
Noluit autem populus audire vocem Samuelis, sed dixerunt: Nequaquam: rex enim erit super nos, (Liber I Samuelis 8, 19)
et erimus nos quoque sicut omnes gentes: et judicabit nos rex noster, et egredietur ante nos, et pugnabit bella nostra pro nobis. (Liber I Samuelis 8, 20)
Cumque mane surrexissent, et jam elucesceret, vocavit Samuel Saulem in solario, dicens: Surge, et dimittam te. Et surrexit Saul: egressique sunt ambo, ipse videlicet, et Samuel. (Liber I Samuelis 9, 26)
Et ait Samuel ad omnem populum: Certe videtis quem elegit Dominus, quoniam non sit similis illi in omni populo. Et clamavit omnis populus, et ait: Vivat rex. (Liber I Samuelis 10, 24)
Et perrexit omnis populus in Galgala, et fecerunt ibi regem Saul coram Domino in Galgala, et immolaverunt ibi victimas pacificas coram Domino. Et lætatus est ibi Saul, et cuncti viri Israël nimis. (Liber I Samuelis 11, 15)
Et nunc rex graditur ante vos: ego autem senui, et incanui: porro filii mei vobiscum sunt: itaque conversatus coram vobis ab adolescentia mea usque ad hanc diem, ecce præsto sum. (Liber I Samuelis 12, 2)
Videntes autem quod Naas rex filiorum Ammon venisset adversum vos, dixistis mihi: Nequaquam, sed rex imperabit nobis: cum Dominus Deus vester regnaret in vobis. (Liber I Samuelis 12, 12)
Nunc ergo præsto est rex vester, quem elegistis et petistis: ecce dedit vobis Dominus regem. (Liber I Samuelis 12, 13)
Si timueritis Dominum, et servieritis ei, et audieritis vocem ejus, et non exasperaveritis os Domini, eritis et vos, et rex qui imperat vobis, sequentes Dominum Deum vestrum: (Liber I Samuelis 12, 14)
Quod si perseveraveritis in malitia, et vos et rex vester pariter peribitis. (Liber I Samuelis 12, 25)
Et universus Israël audivit hujuscemodi famam: Percussit Saul stationem Philisthinorum, et erexit se Israël adversus Philisthiim. Clamavit ergo populus post Saul in Galgala. (Liber I Samuelis 13, 4)
