Encontrados 19 resultados para: Reum

  • et Menelaum quidem universæ malitiæ reum criminibus absolvit: miseros autem qui, etiamsi apud Scythas causam dixissent, innocentes judicarentur, hos morte damnavit. (Liber II Maccabaeorum 4, 47)

  • jugum enim illius jugum ferreum est, et vinculum illius vinculum æreum est ; (Liber Ecclesiasticus 28, 24)

  • Ego quippe dedi te hodie in civitatem munitam, et in columnam ferream, et in murum æreum, super omnem terram, regibus Juda, principibus ejus, et sacerdotibus, et populo terræ. (Liber Ieremiae 1, 18)

  • Et dabo te populo huic in murum æreum fortem: et bellabunt adversum te, et non prævalebunt, quia ego tecum sum ut salvem te, et eruam te, dicit Dominus: (Liber Ieremiae 15, 20)

  • Et ecce sex viri veniebant de via portæ superioris, quæ respicit ad aquilonem, et uniuscujusque vas interitus in manu ejus: vir quoque unus in medio eorum vestitus erat lineis, et atramentarium scriptoris ad renes ejus: et ingressi sunt, et steterunt juxta altare æreum. (Prophetia Ezechielis 9, 2)

  • Et post te consurget regnum aliud minus te argenteum: et regnum tertium aliud æreum, quod imperabit universæ terræ. (Prophetia Danielis 2, 39)

  • Audistis blasphemiam: quid vobis videtur? Qui omnes condemnaverunt eum esse reum mortis. (Evangelium secundum Marcum 14, 64)


“Rezai e continuai a rezar para não ficardes entorpecidos”. São Padre Pio de Pietrelcina