Encontrados 49 resultados para: Respicit

  • De Bamoth, vallis est in regione Moab, in vertice Phasga, quod respicit contra desertum. (Liber Numeri 21, 20)

  • Cumque duxisset eum super verticem montis Phogor, qui respicit solitudinem, (Liber Numeri 23, 28)

  • Inde egressi venerunt contra Phihahiroth, quæ respicit Beelsephon, et castrametati sunt ante Magdalum. (Liber Numeri 33, 7)

  • Contra orientem duo millia erunt cubiti, et contra meridiem similiter erunt duo millia: ad mare quoque, quod respicit ad occidentem, eadem mensura erit, et septentrionalis plaga æquali termino finietur, eruntque urbes in medio, et foris suburbana. (Liber Numeri 35, 5)

  • Hi sunt reges, quos percusserunt filii Israël, et possederunt terram eorum trans Jordanem ad solis ortum, a torrente Arnon usque ad montem Hermon, et omnem orientalem plagam, quæ respicit solitudinem. (Liber Iosue 12, 1)

  • Initium ejus a summitate maris salsissimi, et a lingua ejus, quæ respicit meridiem. (Liber Iosue 15, 2)

  • Egrediunturque confinia in mare: Machmethath vero aquilonem respicit, et circuit terminos contra orientem in Thanathselo: et pertransit ab oriente Janoë. (Liber Iosue 16, 6)

  • Fuitque terminus Manasse ab Aser, Machmethath quæ respicit Sichem: et egreditur ad dexteram juxta habitatores fontis Taphuæ. (Liber Iosue 17, 7)

  • et inclinatur circuiens contra mare ad meridiem montis qui respicit Bethoron contra Africum: suntque exitus ejus in Cariathbaal, quæ vocatur et Cariathiarim, urbem filiorum Juda. Hæc est plaga contra mare, ad occidentem. (Liber Iosue 18, 14)

  • Descenditque in partem montis, qui respicit vallem filiorum Ennom: et est contra septentrionalem plagam in extrema parte vallis Raphaim. Descenditque in Geennom (id est, vallem Ennom) juxta latus Jebusæi ad austrum: et pervenit ad fontem Rogel, (Liber Iosue 18, 16)

  • et Mejarcon et Arecon, cum termino qui respicit Joppen, (Liber Iosue 19, 46)

  • Rursumque Gaal ait: Ecce populus de umbilico terræ descendit, et unus cuneus venit per viam quæ respicit quercum. (Liber Iudicum 9, 37)


“Sejam como pequenas abelhas espirituais, que levam para sua colméia apenas mel e cera. Que, por meio de sua conversa, sua casa seja repleta de docilidade, paz, concórdia, humildade e piedade!” São Padre Pio de Pietrelcina