Encontrados 4665 resultados para: Res
At ipse respondens dicenti sibi, ait: Quæ est mater mea, et qui sunt fratres mei? (Evangelium secundum Matthaeum 12, 48)
Et extendens manum in discipulos suos, dixit: Ecce mater mea, et fratres mei. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 49)
Et dum seminat, quædam ceciderunt secus viam, et venerunt volucres cæli, et comederunt ea. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 4)
Qui habet aures audiendi, audiat. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 9)
Qui respondens, ait illis: Quia vobis datum est nosse mysteria regni cælorum: illis autem non est datum. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 11)
Vestri autem beati oculi quia vident, et aures vestræ quia audiunt. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 16)
Sinite utraque crescere usque ad messem, et in tempore messis dicam messoribus: Colligite primum zizania, et alligate ea in fasciculos ad comburendum: triticum autem congregate in horreum meum. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 30)
quod minimum quidem est omnibus seminibus: cum autem creverit, majus est omnibus oleribus, et fit arbor, ita ut volucres cæli veniant, et habitent in ramis ejus. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 32)
Qui respondens ait illis: Qui seminat bonum semen, est Filius hominis. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 37)
Inimicus autem, qui seminavit ea, est diabolus. Messis vero, consummatio sæculi est. Messores autem, angeli sunt. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 39)
Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum. Qui habet aures audiendi, audiat. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 43)
Nonne hic est fabri filius? nonne mater ejus dicitur Maria, et fratres ejus, Jacobus, et Joseph, et Simon, et Judas? (Evangelium secundum Matthaeum 13, 55)