Encontrados 4665 resultados para: Res
Clamo ad te, et non exaudis me: sto, et non respicis me. (Liber Iob 30, 20)
Nonne ipse considerat vias meas, et cunctos gressus meos dinumerat? (Liber Iob 31, 4)
Si declinavit gressus meus de via, et si secutum est oculos meos cor meum, et si manibus meis adhæsit macula, (Liber Iob 31, 7)
quid enim faciam cum surrexerit ad judicandum Deus? et cum quæsierit, quid respondebo illi? (Liber Iob 31, 14)
(quia ab infantia mea crevit mecum miseratio, et de utero matris meæ egressa est mecum) ; (Liber Iob 31, 18)
si expavi ad multitudinem nimiam, et despectio propinquorum terruit me: et non magis tacui, nec egressus sum ostium. (Liber Iob 31, 34)
Omiserunt autem tres viri isti respondere Job, eo quod justus sibi videretur. (Liber Iob 32, 1)
Porro adversum amicos ejus indignatus est, eo quod non invenissent responsionem rationabilem, sed tantummodo condemnassent Job. (Liber Iob 32, 3)
Igitur Eliu expectavit Job loquentem, eo quod seniores essent qui loquebantur. (Liber Iob 32, 4)
Cum autem vidisset quod tres respondere non potuissent, iratus est vehementer. (Liber Iob 32, 5)
Respondensque Eliu filius Barachel Buzites, dixit: Junior sum tempore, vos autem antiquiores: idcirco, demisso capite, veritus sum vobis indicare meam sententiam. (Liber Iob 32, 6)
et donec putabam vos aliquid dicere, considerabam: sed, ut video, non est qui possit arguere Job, et respondere ex vobis sermonibus ejus. (Liber Iob 32, 12)