Encontrados 628 resultados para: Regis

  • Et ait rex ad virum Dei : Deprecare faciem Domini Dei tui, et ora pro me, ut restituatur manus mea mihi. Oravitque vir Dei faciem Domini, et reversa est manus regis ad eum, et facta est sicut prius fuerat. (Liber I Regum 13, 6)

  • pro quibus fecit rex Roboam scuta ærea, et tradidit ea in manum ducum scutariorum, et eorum qui excubabant ante ostium domus regis. (Liber I Regum 14, 27)

  • In anno ergo vigesimo Jeroboam regis Israël regnavit Asa rex Juda, (Liber I Regum 15, 9)

  • Ascendit quoque Baasa rex Israël in Judam, et ædificavit Rama, ut non posset quispiam egredi vel ingredi de parte Asa regis Juda. (Liber I Regum 15, 17)

  • Nadab vero filius Jeroboam regnavit super Israël anno secundo Asa regis Juda : regnavitque super Israël duobus annis. (Liber I Regum 15, 25)

  • Interfecit ergo illum Baasa in anno tertio Asa regis Juda, et regnavit pro eo. (Liber I Regum 15, 28)

  • Anno tertio Asa regis Juda, regnavit Baasa filius Ahiæ super omnem Israël in Thersa, viginti quatuor annis. (Liber I Regum 15, 33)

  • Anno vigesimo sexto Asa regis Juda, regnavit Ela filius Baasa super Israël in Thersa, duobus annis. (Liber I Regum 16, 8)

  • Irruens ergo Zambri, percussit et occidit eum, anno vigesimo septimo Asa regis Juda, et regnavit pro eo. (Liber I Regum 16, 10)

  • Anno vigesimo septimo Asa regis Juda, regnavit Zambri septem diebus in Thersa : porro exercitus obsidebat Gebbethon urbem Philisthinorum. (Liber I Regum 16, 15)

  • Anno trigesimo primo Asa regis Juda, regnavit Amri super Israël, duodecim annis : in Thersa regnavit sex annis. (Liber I Regum 16, 23)

  • Achab vero filius Amri regnavit super Israël anno trigesimo octavo Asa regis Juda. Et regnavit Achab filius Amri super Israël in Samaria viginti et duobus annis. (Liber I Regum 16, 29)


“Seja paciente nas aflições que o Senhor lhe manda.” São Padre Pio de Pietrelcina