Encontrados 221 resultados para: Regi

  • At ille commendatus regi, cum magnificasset faciem potestatis ejus, in semetipsum retorsit summum sacerdotium, superponens Jasoni talenta argenti trecenta. (Liber II Maccabaeorum 4, 24)

  • Menelaus autem principatum quidem obtinuit: de pecuniis vero regi promissis, nihil agebat, cum exactionem faceret Sostratus, qui arci erat præpositus, (Liber II Maccabaeorum 4, 27)

  • Et cum superaretur Menelaus, promisit Ptolemæo multas pecunias dare ad suadendum regi. (Liber II Maccabaeorum 4, 45)

  • Constituit autem Nicanor, ut regi tributum, quod Romanis erat dandum, duo millia talentorum de captivitate Judæorum suppleret: (Liber II Maccabaeorum 8, 10)

  • Quæcumque igitur regi potuerunt perferri, exposui: et quæ res permittebat, concessit. (Liber II Maccabaeorum 11, 18)

  • sed quia regi resistere non poterat, opportunitatem observabat qua præceptum perficeret. (Liber II Maccabaeorum 14, 29)

  • Acceptus est regi minister intelligens ; iracundiam ejus inutilis sustinebit. (Liber Proverbiorum 14, 35)

  • Abominabiles regi qui agunt impie, quoniam justitia firmatur solium. (Liber Proverbiorum 16, 12)

  • In cogitatione tua regi ne detrahas, et in secreto cubiculi tui ne maledixeris diviti: quia et aves cæli portabunt vocem tuam, et qui habet pennas annuntiabit sententiam. (Liber Ecclesiastes 10, 20)

  • Simili autem pœna servus cum domino afflictus est, et popularis homo regi similia passus. (Liber Sapientiae 18, 11)

  • Et testamentum David regi filio Jesse de tribu Juda, hæreditas ipsi et semini ejus: ut daret sapientiam in cor nostrum, judicare gentem suam in justitia, ne abolerentur bona ipsorum: et gloriam ipsorum in gentem eorum æternam fecit. (Liber Ecclesiasticus 45, 31)

  • Et post hoc dormivit: et notum fecit regi, et ostendit illi finem vitæ suæ: et exaltavit vocem suam de terra in prophetia, delere impietatem gentis. (Liber Ecclesiasticus 46, 23)


O maldito “eu” o mantém apegado à Terra e o impede de voar para Jesus. São Padre Pio de Pietrelcina