Encontrados 491 resultados para: Regem
Et accepit aurum, et argentum, et vestem, et alia xenia multa, et abiit ad regem Ptolemaidam: et invenit gratiam in conspectu ejus, (Liber I Maccabaeorum 11, 24)
Et misit Jonathas ad Demetrium regem, ut ejiceret eos qui in arce erant in Jerusalem, et qui in præsidiis erant: quia impugnabant Israël. (Liber I Maccabaeorum 11, 41)
Et misit ei Jonathas tria millia virorum fortium Antiochiam: et venerunt ad regem, et delectatus est rex in adventu eorum. (Liber I Maccabaeorum 11, 44)
Et convenerunt qui erant de civitate, centum viginti millia virorum, et volebant interficere regem. (Liber I Maccabaeorum 11, 45)
et occiderunt in illa die centum millia hominum, et succenderunt civitatem, et ceperunt spolia multa in die illa, et liberaverunt regem. (Liber I Maccabaeorum 11, 48)
Et viderunt qui erant de civitate, quod obtinuissent Judæi civitatem sicut volebant: et infirmati sunt mente sua, et clamaverunt ad regem cum precibus, dicentes: (Liber I Maccabaeorum 11, 49)
Et cum cogitasset Tryphon regnare Asiæ, et assumere diadema, et extendere manum in Antiochum regem: (Liber I Maccabaeorum 12, 39)
Et elegit Simon viros, et misit ad Demetrium regem ut faceret remissionem regioni: quia actus omnes Tryphonis per direptionem fuerant gesti. (Liber I Maccabaeorum 13, 34)
Reversus autem cum ira ad regem, renuntiavit ei verba ista, et gloriam Simonis, et universa quæ vidit, et iratus est rex ira magna. (Liber I Maccabaeorum 15, 36)
De magnis periculis a Deo liberati, magnifice gratias agimus ipsi, utpote qui adversus talem regem dimicavimus. (Liber II Maccabaeorum 1, 11)
Cumque retulisset ad regem Apollonius de pecuniis quæ delatæ erant, illæ accitum Heliodorum, qui erat super negotia ejus, misit, cum mandatis ut prædictam pecuniam transportaret. (Liber II Maccabaeorum 3, 7)
Heliodorus autem, hostia Deo oblata, et votis magnis promissis ei qui vivere illi concessit, et Oniæ gratias agens, recepto exercitu, repedabat ad regem. (Liber II Maccabaeorum 3, 35)
