Encontrados 7 resultados para: Recedere

  • Dixit autem Samuel ad populum: Nolite timere: vos fecistis universum malum hoc, verumtamen nolite recedere a tergo Domini, sed servite Domino in omni corde vestro. (Liber I Samuelis 12, 20)

  • Fœdus inter me et te est ; pater quoque meus et pater tuus habuere concordiam: quam ob rem misi tibi argentum et aurum, ut rupto fœdere quod habes cum Baasa rege Israël, facias eum a me recedere. (Liber II Paralipomenon 16, 3)

  • Et dixit homini: Ecce timor Domini, ipsa est sapientia ; et recedere a malo, intelligentia. (Liber Iob 28, 28)

  • Occasiones quærit qui vult recedere ab amico: omni tempore erit exprobrabilis. (Liber Proverbiorum 18, 1)

  • Ne festines recedere a facie ejus, neque permaneas in opere malo: quia omne quod voluerit faciet. (Liber Ecclesiastes 8, 3)

  • Et propitiationem litare sacrificii super injustitias: et deprecatio pro peccatis, recedere ab injustitia. (Liber Ecclesiasticus 35, 3)

  • Beneplacitum est Domino recedere ab iniquitate: et deprecatio pro peccatis recedere ab injustitia. (Liber Ecclesiasticus 35, 5)


“Para consolar uma alma na sua dor, mostre-lhe todo o bem que ela ainda pode fazer.” São Padre Pio de Pietrelcina