Encontrados 20371 resultados para: Re
Et multiplicabo semen tuum sicut stellas cæli: daboque posteris tuis universas regiones has: et benedicentur in semine tuo omnes gentes terræ, (Liber Genesis 26, 4)
eo quod obedierit Abraham voci meæ, et custodierit præcepta et mandata mea, et cæremonias legesque servaverit. (Liber Genesis 26, 5)
Qui cum interrogaretur a viris loci illius super uxore sua, respondit: Soror mea est: timuerat enim confiteri quod sibi esset sociata conjugio, reputans ne forte interficerent eum propter illius pulchritudinem. (Liber Genesis 26, 7)
Cumque pertransissent dies plurimi, et ibidem moraretur, prospiciens Abimelech rex Palæstinorum per fenestram, vidit eum jocantem cum Rebecca uxore sua. (Liber Genesis 26, 8)
Et accersito eo, ait: Perspicuum est quod uxor tua sit: cur mentitus es eam sororem tuam esse? Respondit: Timui ne morerer propter eam. (Liber Genesis 26, 9)
Dixitque Abimelech: Quare imposuisti nobis? potuit coire quispiam de populo cum uxore tua, et induxeras super nos grande peccatum. Præcepitque omni populo, dicens: (Liber Genesis 26, 10)
Qui tetigerit hominis hujus uxorem, morte morietur. (Liber Genesis 26, 11)
Et locupletatus est homo, et ibat proficiens atque succrescens, donec magnus vehementer effectus est: (Liber Genesis 26, 13)
omnes puteos, quos foderant servi patris illius Abraham, illo tempore obstruxerunt, implentes humo: (Liber Genesis 26, 15)
in tantum, ut ipse Abimelech diceret ad Isaac: Recede a nobis, quoniam potentior nobis factus es valde. (Liber Genesis 26, 16)
Et ille discedens, ut veniret ad torrentem Geraræ, habitaretque ibi, (Liber Genesis 26, 17)
Foderuntque in torrente, et repererunt aquam vivam. (Liber Genesis 26, 19)
