Encontrados 20371 resultados para: Re
Dixitque ad eum: Ego Dominus qui eduxi te de Ur Chaldæorum ut darem tibi terram istam, et possideres eam. (Liber Genesis 15, 7)
At ille ait: Domine Deus, unde scire possum quod possessurus sim eam? (Liber Genesis 15, 8)
Et respondens Dominus: Sume, inquit, mihi vaccam triennem, et capram trimam, et arietem annorum trium, turturem quoque et columbam. (Liber Genesis 15, 9)
Descenderuntque volucres super cadavera, et abigebat eas Abram. (Liber Genesis 15, 11)
Cumque sol occumberet, sopor irruit super Abram, et horror magnus et tenebrosus invasit eum. (Liber Genesis 15, 12)
Dictumque est ad eum: Scito prænoscens quod peregrinum futurum sit semen tuum in terra non sua, et subjicient eos servituti, et affligent quadringentis annis. (Liber Genesis 15, 13)
Verumtamen gentem, cui servituri sunt, ego judicabo: et post hæc egredientur cum magna substantia. (Liber Genesis 15, 14)
Tu autem ibis ad patres tuos in pace, sepultus in senectute bona. (Liber Genesis 15, 15)
Generatione autem quarta revertentur huc: necdum enim completæ sunt iniquitates Amorrhæorum usque ad præsens tempus. (Liber Genesis 15, 16)
et Hethæos, et Pherezæos, Raphaim quoque, (Liber Genesis 15, 20)
dixit marito suo: Ecce, conclusit me Dominus, ne parerem. Ingredere ad ancillam meam, si forte saltem ex illa suscipiam filios. Cumque ille acquiesceret deprecanti, (Liber Genesis 16, 2)
tulit Agar ægyptiam ancillam suam post annos decem quam habitare cœperant in terra Chanaan: et dedit eam viro suo uxorem. (Liber Genesis 16, 3)
