Encontrados 20371 resultados para: Re
Si invaluerit apud vos manus advenæ atque peregrini, et attenuatus frater tuus vendiderit se ei, aut cuiquam de stirpe ejus: (Liber Leviticus 25, 47)
post venditionem potest redimi. Qui voluerit ex fratribus suis, redimet eum, (Liber Leviticus 25, 48)
et patruus, et patruelis, et consanguineus, et affinis. Sin autem et ipse potuerit, redimet se, (Liber Leviticus 25, 49)
supputatis dumtaxat annis a tempore venditionis suæ usque ad annum jubilæum: et pecunia, qua venditus fuerat, juxta annorum numerum, et rationem mercenarii supputata. (Liber Leviticus 25, 50)
Si plures fuerint anni qui remanent usque ad jubilæum, secundum hos reddet et pretium: (Liber Leviticus 25, 51)
si pauci, ponet rationem cum eo juxta annorum numerum, et reddet emptori quod reliquum est annorum, (Liber Leviticus 25, 52)
Quod si per hæc redimi non potuerit, anno jubilæo egredietur cum liberis suis. (Liber Leviticus 25, 54)
Ego Dominus Deus vester: non facietis vobis idolum, et sculptile, nec titulos erigetis, nec insignem lapidem ponetis in terra vestra, ut adoretis eum. Ego enim sum Dominus Deus vester. (Liber Leviticus 26, 1)
et terra gignet germen suum, et pomis arbores replebuntur. (Liber Leviticus 26, 4)
Apprehendet messium tritura vindemiam, et vindemia occupabit sementem: et comedetis panem vestrum in saturitate, et absque pavore habitabitis in terra vestra. (Liber Leviticus 26, 5)
Dabo pacem in finibus vestris: dormietis, et non erit qui exterreat. Auferam malas bestias, et gladius non transibit terminos vestros. (Liber Leviticus 26, 6)
Respiciam vos, et crescere faciam: multiplicabimini, et firmabo pactum meum vobiscum. (Liber Leviticus 26, 9)