Encontrados 20371 resultados para: Re
Similiter et Rahab meretrix, nonne ex operibus justificata est, suscipiens nuntios, et alia via ejiciens? (Epistula Iacobi 2, 25)
Nolite plures magistri fieri fratres mei, scientes quoniam majus judicium sumitis. (Epistula Iacobi 3, 1)
In multis enim offendimus omnes. Si quis in verbo non offendit, hic perfectus est vir: potest etiam freno circumducere totum corpus. (Epistula Iacobi 3, 2)
Si autem equis frena in ora mittimus ad consentiendum nobis, et omne corpus illorum circumferimus. (Epistula Iacobi 3, 3)
linguam autem nullus hominum domare potest: inquietum malum, plena veneno mortifero. (Epistula Iacobi 3, 8)
In ipsa benedicimus Deum et Patrem: et in ipsa maledicimus homines, qui ad similitudinem Dei facti sunt. (Epistula Iacobi 3, 9)
Ex ipso ore procedit benedictio et maledictio. Non oportet, fratres mei, hæc ita fieri. (Epistula Iacobi 3, 10)
Numquid potest, fratres mei, ficus uvas facere, aut vitis ficus? Sic neque salsa dulcem potest facere aquam. (Epistula Iacobi 3, 12)
non est enim ista sapientia desursum descendens: sed terrena, animalis, diabolica. (Epistula Iacobi 3, 15)
majorem autem dat gratiam. Propter quod dicit: Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. (Epistula Iacobi 4, 6)
Subditi ergo estote Deo, resistite autem diabolo, et fugiet a vobis. (Epistula Iacobi 4, 7)
Appropinquate Deo, et appropinquabit vobis. Emundate manus, peccatores: et purificate corda, duplices animo. (Epistula Iacobi 4, 8)
