Encontrados 20371 resultados para: Re
Fide obtulit Abraham Isaac, cum tentaretur, et unigenitum offerebat, qui susceperat repromissiones: (Epistula ad Hebraeos 11, 17)
arbitrans quia et a mortuis suscitare potens est Deus: unde eum et in parabolam accepit. (Epistula ad Hebraeos 11, 19)
Fide Moyses, natus, occultatus est mensibus tribus a parentibus suis, eo quod vidissent elegantem infantem, et non timuerunt regis edictum. (Epistula ad Hebraeos 11, 23)
magis eligens affligi cum populo Dei, quam temporalis peccati habere jucunditatem, (Epistula ad Hebraeos 11, 25)
majores divitias æstimans thesauro Ægyptiorum, improperium Christi: aspiciebat enim in remunerationem. (Epistula ad Hebraeos 11, 26)
Fide reliquit Ægyptum, non veritus animositatem regis: invisibilem enim tamquam videns sustinuit. (Epistula ad Hebraeos 11, 27)
Fide celebravit Pascha, et sanguinis effusionem: ne qui vastabat primitiva, tangeret eos. (Epistula ad Hebraeos 11, 28)
Fide transierunt mare Rubrum tamquam per aridam terram: quod experti Ægyptii, devorati sunt. (Epistula ad Hebraeos 11, 29)
Fide Rahab meretrix non periit cum incredulis, excipiens exploratores cum pace. (Epistula ad Hebraeos 11, 31)
qui per fidem vicerunt regna, operati sunt justitiam, adepti sunt repromissiones, obturaverunt ora leonum, (Epistula ad Hebraeos 11, 33)
acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos: alii autem distenti sunt non suscipientes redemptionem ut meliorem invenirent resurrectionem. (Epistula ad Hebraeos 11, 35)
Alii vero ludibria, et verbera experti, insuper et vincula, et carceres: (Epistula ad Hebraeos 11, 36)
